# 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum aliquis debeat contumelias sibi illatas sustinere. AD tertium sic proceditur.{ Inf. q. 73. artic. 4. ad 1. Et opus. 19, ca. 16. } Videtur, quod aliquis non debeat contumelias sibi illatas sustinere. Qui enim sustinet contumeliam sibi illatam, audaciam nutrit conuitiantis. Sed hoc non est faciendum. Ergo homo non debet sustinere contumeliam sibi illatam, sed magis conuitianti respondere. ¶ 2 Praeterea. Homo debet plus se diligere, quam alium. Sed aliquis non debet sustinere, quod alteri conuitium inferatur. Vnde dicitur Prouerbiorum vigesimosexto. "Qui imponit stulto silentium, iras mitigat," ergo etiam aliquis non debet sustinere contumelias sibi illatas. ¶ 3 Praeterea. Non licet alicui vindicare seipsum, secundum illud, Mihi vindictam, & ego retribuam, sed aliquis non resisterido contumeliae, se vindicat, secundum illud Chrysostomi + { Hom. 43. in Matth. circa med. habetur ad sensum. Et homi. 85. a med. tomo. 2. }, "Si vindicari vis, sile, & funestam ei dedisti plagam." Ergo aliquis non debet silendo sustinere verba contumeliosa, sed magis respondere. SED contra est, quod dicitur in Psalm. 37. "Qui inquirebant mala mihi; locuti sunt vanitates." Et postea subdit. "Ego autem tanquam surdus non audiebam, & sicut mutus non aperiens os suum." RESPONDEO dicendum, quod sicut patientia necessaria est in his, quae contra nos fiunt, ita etiam in his quae contra nos dicun tur. Praecepta autem patientiae in his quae contra nos fiunt, sunt in praeparatione animi habenda , sicut ait Augustinus + { Lib. 1. ca. 34. 35. & 36. to. 4. } in libro de sermone Domini in monte, exponens illud prae ceptum Domini. "Si quis percusserit te in vna maxilla praebe ei & aliam," vt scilicet homo sit paratus hoc facere, si opus fuerit. Non tamen hoc semper tenetur facere actu, quia nec ipse Dominus hoc fecit: sed cum suscepit alapam, dixit, "Quid me caedis?" vt habetur Ioannis 18. Et ideo etiam circa verba contumeliosa , quae contra nos dicuntur, est idem intelligendum. Tenemur enim habere animum paratum ad contumelias tolerandas, si expediens fuerit. Quandoque tamen oportet, vt contumeliam illatam repellamus, maxime propter duo. Primo quidem propter bonum eius, qui contumeliam infert, vt videlicet eius audacia reprimatur, & de caetero talia non attentet, secundum illud Prouerbiorum vicesimosexto. "Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur." Alio modo propter bonum multorum , quorum profectus impeditur propter contumelias nobis illatas. Vnde Gregorius + { Homil. 9. in Ezechi. circa medium. } dicit super Ezechiel. homil. nona. Hi, quorum vita in exemplo imitationis est posita, debent, si possunt, detrahentium sibi verba compescere, ne eorum praedicationem non audiant qui audire poterant, & ita in prauis moribus remanentes, bene viuere contemnant. AD primum ergo dicendum, quod audaciam conuitiantis contumeliose, debet aliquis moderate reprimere, scilicet propter officium charitatis, non propter cupiditatem priuati honoris. Vnde dicitur Prouer. 26. "Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne ei similis efficiaris." AD secundum dicendum, quod in hoc quod aliquis alienas contumelias reprimit, non ita timetur cupiditas priuati honoris, sicut cum aliquis repellit contumelias proprias. Magis autem videtur hoc prouenire ex charitatis affectu. AD tertium dicendum, quod si aliquis hoc animo taceret, vt tacendo contumeliantem ad iracundiam prouocaret, pertineret hoc ad vindictam. Sed si aliquis taceat, volens dare locum irae, hoc est laudabile. Vnde dicitur Eccles. 8. "Non litiges cum homine linguato, & non struas in ignem illius ligna." SVMMA ARTICVLI. COnclusio est. Vnusquisque debet habere animum paratum ad contumelias sustinendas, quando fuerit expediens. COMMENTARIVS. DVbium est in hoc articulo, An liceat offenso aliam contumeliam obijcere contumelianti ad repellendam priorem contumeliam? Supponendum est in primis, quod obijcere contumeliam ei, qui prius intulit, animo impatienti & vindictae gratia, non est licitum, sicuti non est licitum percutere eum qui prius percussit. Ratio est. Nam illud est vindicta, nulli autem est licitum vindicari propria autoritate. In hac parte est certa conclusio . Llicitum est verbis defendere proprium honorem, siue crimen quod obijcitur sit verum siue falsum, etiam si crimen quod ego obijcio occultum sit. Probatur conclusio. Licet factis defendere propriam vitam, famam, honorem, imo censum, etiam si inde sequatur mors aggressoris, vt dictum est sup. quaest. 64. art. 7. ergo licet verbis defendere proprium honorem, etiam si inde sequatur dehonoratio alterius. Item probatur omnibus argumentis quibus supra quaest. 70. art. 3. probatum est, esse licitum obijcere verum crimen licet occultum testi testificanti falsum vel verum contra ordinem iuris. Difficilius tamen dubitatur, An obijcere falsum crimen ad infirmandam fidem illius qui me dehonestauit, sit peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam, an vero tantum veniale mendacij? Soto lib. 5. de iustitia, quaest. 9. art. 3. expresse tenet esse peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam, & esse mendacium perniciosum. Probatur haec sententia his argumentis. Primo. Mendacium perniciosum est peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam , & in materia graui est peccatum mortale actu: sed obijcere falsum crimen est mendacium perniciosum, laedit enim famam proximi, ergo. ¶ Secundo . Qui obijcit falsum crimen non se defendit cum moderamine inculpatae tutela, ergo peccat mortaliter contra iustitiam. Antecedes probatur. Nam mendacium cum intrinsece sit malum , non potest esse medium proportionatum ad defensionem proprij honoris. Item haec sententia probatur omnibus argumentis , quibus supra probatum est esse peccatum contra iustitiam, obijcere falsum crimen testi testificanti falsum, vel contra ordinem iuris. PRO explicatione est prima conclusio. Probabile est & verosimile, quod obijcere falsum crimen in tali casu sit mendacium perniciosum & peccatum mortale contra iustitiam ex genere suo. Haec conclusio probatur, tum argumentis factis, tum etiam autoritate Magistri Soto. ¶ Secunda conclusio . Probabilius & verosimilius est, quod obijcere falsum crimen in tali casu est peccatum veniale mendacij, non tamen est peccatum mortale contra iustitiam , neque est mendacium perniciosum. Prima pars est clara & manifesta, mendacium enim habet intrinsecam malitiam a qua neque per diuinam potentiam separari potest, neque aliqua causa honestari. Secunda pars probatur omnibus argumentis quibus supra in quaest. 70. artic. 3. probatum est tanquam probabilius & verosimilius, quod obijcere falsum crimen ad repellendam iniuriam testis testificantis falsum, vel contra ordinem iuris, tantum est peccatum mendacij, neque aliquam continet iniuriam, & est tantum mendacium officiosum. Ex illis enim argumentis manifeste sequitur nostra conclusio. Nam ille testis qui obijcit contumeliam, vel obijcit falsum crimen, vel verum contra ordinem iuris, facit iniuriam reo, nemo enim habet ius ad inferendam contumeliam alteri: ergo tunc reus defendendo se illo modo non peccat mortaliter. Item omnes doctores conueniunt in hoc quod interrogatus contra ordinem iuris, non peccat contra iustitiam, si neget veritatem, sed solum contra veracitatem, & est mendacium officiosum non perniciosum, etiam si inde sequatur aliquando infamia accusatoris: ergo idem omnino erit in nostro casu. Ad argumenta in contrarium. Ad primum respondetur, tale mendacium non esse perniciosum, sed tantum officiosum, quod declaratum est supra loco allegato, & patet manifeste: quoniam. per tale mendacium ego non laedo famam alterius, sed tantum defendo proprium honorem. Ad secundum respondetur, quod hic tantum asserimus, quod iste talis non peccat contra iustitiam, & in ordine ad iustitiam nullam malitiam continet: continet tamen malitiam mendacij, quae veluti per accidens se habet respectu iustitiae.