ARTICVLVS IIII. Vtrũ Vtrum contumelia oriatur ex ira.

Source
AD Quartum sic procedi
tur. Videtur, quòd contumelia non oriatur ex ira, quia dicitur Prouerb. 11. Vbi superbia, ibi contumelia. Sed ira est vitiũ vitium distinctum à superbia. Ergo contumelia non oritur ex ira.
¶ 2 Præterea. Prouerbiorum 20. dicitur, Omnes stulti miscentur cō tumelijs contumelijs . Sed stultitia est vitium oppositum sapientiæ, vt suprà habitũ habitum est
Quæst. 46 art. 1.
. Ira autem opponitur mansuetudini. Ergo contumelia non oritur ex ira.
¶ 3 Præterea. Nullum peccatum diminuitur ex sua causa. Sed peccatum contumeliæ diminuitur, si ex ira proferatur. Grauius enim peccat qui ex odio cōtumeliam contumeliam infert, quàm qui ex ira. Ergo contumelia non oritur ex ira.
SED contra est, quod Grego. 31. Moralium
Li. 31. ea. 31. à med.
dicit, quod ex ira oriuntur contumeliæ.
RESPONDEO dicendum, quòd cùm vnum peccatum possit ex diuersis oriri, ex illo tamen dicitur principalius habere originem, ex quo frequentius procedere consueuit propter propinquitatem ad finem ipsius. Contumelia autem magnam habet propinquitatem ad finem iræ, qui est vindicta. Nulla enim vindicta est irato magis in promptu, quàm inferre contumeliam alteri. Et ideo contumelia maximè oritur ex ira.
AD primum ergo dicendum, quod contumelia non ordinatur ad finẽ finem superbiæ qui est celsitudo, & ideo non directè contumelia oritur ex superbia. Disponit tamen superbia ad contumeliam, inquātum inquantum illi qui se superiores æstimāt æstimant , facilius alios cōtemnunt contemnunt , & iniurias eis irrogāt irrogant . Facilius enim irascuntur, vtpotè reputantes indignum quicquid contra eorum voluntatem agitur.
AD secundum dicendum, quòd secundùm Philosophum in septimo Ethicorum
, ira non perfectè audit rationem. Et sic iratus | patitur rationis defectum, in quo conuenit cum stultitia. Et propter hoc ex stultitia oritur contumelia secundùm affinitatem, quam habet cum ira.
AD tertium dicendum, quòd secũdùm secundùm Philosophum in 2. Rhet.
iratus intendit manifestam offensam, quod non curat odiens. Et ideo contumelia, quæ importat manifestam iniuriam, magis pertinet ad iram, quàm ad odium.
¶ Conclusio est affirmatiua.
Loading...