# 72 [De contumelia] QVAESTIO LXXII. De Contumelia. DEINDE considerandum est de iniurijs verborum, quae inferuntur extra iudicium. Et primo, de contumelia, secundo, de detractione: tertio, de susurratione: quarto, de maledictione. ¶ Circa primum quaeruntur quatuor. # 1 ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrum contumelia consistat in verbis. AD Primum sic proceditur.{ Q. 57. ar. 1. Et psal. 43. col. 6. Et Roma. 1. lect. 8. corp. 4. } Videtur, quod contumelia non consistat in verbis. Contumelia enim importat quoddam nocumentum proximo illatum, cum pertineat ad iniustitiam. Sed verba nullum nocumentum videntur inferre proximo nec in persona, nec in rebus. Ergo contumelia non consistit in verbis. ¶ 2 Praeterea. Contumelia videtur ad quandam dehonorationem pertinere. Sed magis aliquis potest inhonorari, seu vituperari factis, quam verbis. Ergo videtur, quod contumelia non consistat in verbis, sed magis in factis. ¶ 3 Praeterea. Dehonoratio, quae fit verbis dicitur conuitium vel improperium. Sed contumelia videtur differre a conuitio & ab improperio. Ergo contumelia non consistit in verbis. SED contra. Nihil auditu percipitur nisi verbum. Sed contumelia auditu percipitur, secundum illud Ieremiae 20. "Audiui contume lias in circuitu." Ergo contumelia est in verbis. RESPONDEO dicendum, quod contumelia importat dehonorationem alicuius. Quod quidem contingit dupliciter. Cum enim honor aliquam excellentiam consequatur , vno modo aliquis alium dehonorat, cum priuat eum excellentia, propter quam habebat honorem, quod quidem fit per peccata factorum, de quibus supra dictum est + { Q. 64. 65 & 66. }. Alio modo cum aliquis id quod est contra honorem alicuius, deducit in notitiam eius & aliorum. Et hoc proprie pertinet ad contumeliam, quod quidem fit per aliqua signa. Sed sicut + { Lib. 2. ca. 5. circa medium , to. 3. } Augustinus dicit in secundo de doctrina Christ. omnia signa verbis comparata, paucissima sunt. Verba enim inter homines obtinuerunt principatum significandi quaecunque animo concipiuntur. Et ideo contumelia, proprie loquendo, in verbis consistit. Vnde Isidor + { Lib. 10. c. 3. incipit. Clarus: parum ante medium. }. dicit in libro Etymo. quod contumeliosus dicitur aliquis, quia velox est, & tumet verbis iniuriae. Tamen quia etiam per facta aliqua significatur aliquid, quae in hoc quod significant, habent vim verborum significantium, inde est quod contumelia extenso nomine, etiam in factis dicitur: Vnde Roman. primo super illud, Contumeliosos, superbos, dicit glos. + { Glos. interlinea. ibid. } quod contumeliosi sunt, qui dictis vel factis contumelias & turpia inferunt. AD primum ergo dicendum, quod verba secundum suam essentiam, id est, inquantum sunt quidam so ni audibiles, nullum nocumentum alteri inferunt, nisi forre grauando auditum, puta cum aliquis nimis alte loquitur. Inquantum vero sunt signa repraesentantia aliquid in notitia aliorum, sic possunt damna multa inferre, inter que vnum est, quod homo damnificatur quantum ad detrimentum honoris sui, vel reuerentiae sibi ab alijs exhibendae. Et ideo maior est contumelia , si aliquis alicui defectum suum dicat coram multis, & tamen si sibi soli dicat, potest esse contumelia, inquantum ipse qui loquitur iniuste, contra reuerentiam audientis agit. AD secundum dicendum, quod in tantum aliquis aliquem factis dehonorat, inquantum illa facta vel faciunt, vel significant illud quod est contra honorem alicuius, quorum primum non pertinet ad contumeliam, sed ad alias iniustitie species, de quibus supra dictum est + { Q. 64. 65 & 66. }, secundum vero pertinet ad contumeliam, inquantum facta habent vim verborum in significando. AD tertium dicendum, quod conuitium & improperium consistunt in verbis, sicut & contumelia, quia per haec omnia repraesentatur aliquis defectus alicuius in detrimentum honoris ipsius. Huiusmodi autem defectus est triplex, scilicet defectus culpae, qui repraesentatur per verba contumeliosa. Et defectus generaliter culpae & poenae, qui repraesentatur per conuitium, quia vitium consueuit dici non solum animae, sed etiam corporis. Vnde si quis alicui iniuriose dicat eum esse caecum, conuitium quidem dicit, sed non contumeliam. Si quis autem dicat alteri: quod sit fur, non solum conuitium, sed etiam contumeliam infert. Quandoque vero repraesentat aliquis alicui defectum minorationis, siue indigentiae, qui etiam derogat honori consequenti quamcunque excellentiam & hoc fit per verbum improperij. Quod proprie est, quando aliquis iniuriose alteri ad memoriam reducit auxilium, quod contulit ei necessitatem patienti. Vnde dicitur Ecclesiast. vicesimo, "Exigua dabit, & multa improperabit." Quandoque tamen vnum istorum pro alio ponitur. ¶ Conclusio est affirmatiua. COMMENTARIVS. IN hoc articulo est primo aduertendum, quod Diuus Thomas a questione 72. vsque ad 77. agit de quinque speciebus iniuriarum quae consistunt in verbis extra iudicium, quae sunt contumelia, detractio, irrisio, susurratio, & maledictio, de quibus agunt Summistae in eisdem verbis. Soto libr. 5. de Iustitia. a quaestione. 9. vsque in finem. ¶ Secundo est notandum, quod contumelia proprie loquendo consistit in verbis. Nam contumelia est deducere peccatum alterius in notitiam eius & aliorum. Hoc autem proprie loquendo fit signis & verbis, quae habent rationem significandi & explicandi, consistit vero in factis, non quatenus facta sunt: sed quatenus induunt rationem verbi & signi: qua ratione, facta etiam in diuinis literis, aliquando verba appellantur. V. g. effregit quis domum non vt inferret contumeliam, sed vt furaretur, fur est non contumeliosus. Verum si id effecisset in vilipendium alterius, illud factum induit rationem verbi, & significat se alterum vilipendere, & sub hac consideratione induit rationem contumeliae . Item si quis alterum percutiat fuste, non vt vilipendat, percussor est non con tumeliosus: si vero id faciat in contemptum alterius, principalius & formalius habet rationem contumeliae. Verum est, quod possunt reperiri in eodem facto duae malitiae & duae rationes formales, quod eleganter aduertit Caiet. in hoc arti. Vna tamen se habet veluti materialiter respectu alterius. ¶ Tertio est aduertendum, cum D. Tho. in solut. ad tertium. quod conuitium differt a contumelia: nam contumelia est, quando obijcitur aliquod crimen seu peccatum, vt si quis dicat alteri quod est fur: conuitium vero est, quando obijcitur alteri quicunque defectus, siue culpae siue poenae. ¶ Vltimo est aduertendum, quod contumelia differt a detractione quantum ad obiectum. Contumelia enim versatur circa honorem, est enim per se loquendo ablatio honoris: detractio vero versatur circa famam , & per se loquendo est denigratio famae: honor vero est reuerentia quae exhibetur alicui propter aliquam excellentiam, fama autem vt definiunt Theologi ex Ambrosio, est clara cum laude notitia vel illustris dignitatis status, moribus & vita comprobatus, vt definiuit glos. in cap. super vestra. de cohabi. cleric. & mulierum. Ex quo sequitur, quod aliquando potest esse honor sine fama, vt patet in eo qui habet aliquam excellentiam , & dignitatem ratione cuius ei exhibetur honor, sinistra tamen de illo habetur estimatio. Potest etiam esse aliquando fama sine honore, vt patet in aliquibus viris qui habent optimam aestimationem in populo, qui tamen nullam habent dignitatem neque excellentiam. Ex quo concluditur definitio contumelie. Contumelia est iniuria qua obijcitur peccatum aliquod, coram & in praesentia eius cui irrogatur iniuria, vt cum dicitur alicui, fur. DVbium est circa istam diffinitionem an contumelia sit grauius peccatum quam detractio. Soto lib. 5. de Iustitia. q. 10. art. 2. dicit contumeliam per se loquendo esse grauius peccatum detractione, quae sententia probatur his argumentis. Primo autoritate D. Tho. infra. q. 73. art. 3. ad 2. Vbi expresse dicit contumeliam esse grauius peccatum . Simpliciter & secundum se quam furtum : ergo contumelia secundum se, est grauius peccatum detractione. ¶ Secundo arguitur. Sicut se habet rapina ad furtum , sic se habet contumelia ad detrac tionem , sicuti enim raptor per vim aufert bona alterius, fur vero per fraudem: ita contumeliosus per vim aufert honorem detractor vero per fraudem aufert famam , sed rapina maius & grauius peccatum est quam furtum : ergo similiter contumelia . Minor argumenti asseritur a Diuo Thoma supra quaestione. 66. articulo. 4. Tertio arguitur. Honor & fama sunt obiecta materialia contumeliae & detractionis, obiecta vero formalia sunt rationes inuoluntarij vnde sumitur iniustitia: sed maior ratio inuoluntarij, est in contumelia, quam in detractione: ergo grauior iniuria. Minor probatur. Nam in contumelia est violentia, in detractione vero fraus & dolus. Et confirmatur . In eadem re materiali, scilicet in acceptione eiusdem rei, potest esse diuersa ratio formalis, vt patet in furto & rapina, quae quidem non oritur nisi ex diuersa ratione inuoluntarij: ergo ratio inuoluntarij est ratio formalis iniustitiae. ¶ In huius rei expositione, sit conclusio. Contumelia & detractio secundum se habent se sicut excedens & excessum. Quantum ad modum excedit contumelia, & exceditur detractio: quantum ad obiectum excedit secundum se detractio simpliciter tamen & absolute loquendo, grauius peccatum est detractio quam contumelia. Explicatur conclusio. In quolibet habitu possumus duo considerare, & rem ipsam in quam tendit habitus, & modum. Dicimus ergo, quod si consideretur res inquam tendit detractio & contumelia, detractio grauius peccatum est quam contumelia, destruit enim famam, quae excellentius bonum est, quam honor & reuerentia quae destruitur per contumeliam. Et hoc patet etiam exemplis in scientijs naturalibus, v. g. Logica perfectior scientia est quantum ad modum quam Theologia pro isto statu: Theologia vero perfectior scientia est ex parte obiecti & simpliciter & absolute. Haec conclusio habet tres partes. Prima pars probatur. Contumelia est laesio honoris, detractio vero est laesio famae: sed laesio honoris per se fit per apertam violentiam, laesio vero famae fit per se occulte & secrete: ergo peiorem modum habet contumelia quam detractio. Patet consequentia . Nam in iniurijs inferendis grauior modus est vio lentia quam fraus & dolus. Et confirmatur. Nam D. Tho. 1. 2. q. 6. dicit, quod magis repugnat voluntario violentia quam fraus & dolus: quoniam magis repugnat principio voluntarij, scilicet voluntati: sed in contumelia est manifesta violentia, in detractione vero est fraus & dolus: ergo quantum ad modum excedit contumelia . Secundo. Maior contemptus est in contumelia quam in detractione: ergo contumelia excedit detractionem quantum ad modum. Secunda pars conclusionis probatur. Nam detractio ver satur circa nobilius & principalius obiectum, versatur enim circa famam, contumelia vero circa honorem: ergo detractio excedit contumeliam ex parte obiecti: quod vero fama melius bonum sit quam honor non indiget probatione. Tertia pars probatur. Illud peccatum contra proximum est grauius, quod aufert maius bonum & infert maius damnum: sed detractio aufert maius bonum, & infert maius damnum quam contumelia : est ergo grauius peccatum. Minor patet, ex eo quod fama quae per detractionem aufertur, maius bonum est quam honor, qui per contumeliam aufertur. Secundo D. Tho. infra quaest. 74. artic. 2. probat susurrationem esse grauius peccatum quam detractionem & contumeliam: quoniam aufert amicitiam quae maius bonum est, quam fama & honor quae auferuntur per detractionem & contumeliam: licet contumelia per se habeat adiunctam violentiam. Vltimo. Homicidium est grauius peccatum quantumuis fiat occulte & per fraudem quam contumelia: quoniam aufert vitam que maius bonum est quam honor, licet contumelia habeat adiunctum peiorem modum, & maiorem contemptum & violentiam : ergo &c. ¶ Ad argumenta in contrarium. Ad primum respondetur, quod D. Tho. est intelligendus, quod contumelia est grauius peccatum quantum ad modum . Haec vero intelligentia colligitur manifeste ex eius verbis, subdit enim statim, inquantum fit cum maiori contemptu . Hinc fit quod si idem peccatum obijciatur in praesentia & proferatur in absentia, caeteris paribus, grauius peccatum est obijcere illi peccatum in praesentia, quoniam idem est detrimentum, & in praesentia fit cum maiori contemptu & violentia. Ad secundum respondetur , argumetum conuincere, quod contumelia excedit detractionem , quantum ad modum , non tamen simpliciter & absolute. ¶ Secundo respondetur nego consequentiam & differentia est: quoniam in rapina & furto idem damnum est, neque est aliquis excessus specificus ex parte damni, qui possit maiorem grauitatem specificam tribuere, sed solum est excessus ex parte modi: at in contumelia & detractione, excessus specificus est ex parte damni, damnificat enim in maiori & nobiliori bono detractor quam contumeliosus, quia iste in honore ille vero in fama quae maius bonum est damnificat. Ad tertium respondetur , quod iniustitia specificatur tanquam a ratione formali ab iniusto, quod est obiectum formale iniustitiae, sicuti iustitia specificatur a iusto, non tamen a voluntario . Vnde vbi fuerit maior ratio iniusti, maior iniustitia erit, non vero vbi fuerit maior ratio inuoluntarij. Secundo respondetur , quod in virtutibus & habitibus non solum debemus attendere ad rationem formalem, verum etiam ad rationem materialem, quoniam ex his duabus rationibus conflatur veluti vnica integra ratio obiecti, a qua sumitur perfectio habitus. V. g. Logica, vel Physica, vel metaphysica habent eandem rationem formalem sub qua, scilicet eandem abstractionem: differunt tamen in rationibus quae, quae sunt veluti materiales respectu alterius rationis. Nihilominus perfectior est simpliciter & absolute metaphysica & physica quam logica: quoniam ratio integra obiecti, perfectior est. Ita dicendum est in praesenti, quod licet contumelia excederet quantum ad rationem formalem detractionem . Detractio tamen excedit contumeliam quantum ad rationem integram & perfectam, quae conflatur ex ratione inuoluntarij , cum detrimento in fama: in contumelia vero conflatur ex ratione inuoluntarij cum damno in honore. Ad confirmationem respondetur, quod ratio iniustitiae in contumelia & detractione desumitur ex ratione formali iniusti sicuti iam diximus. ALiud dubium est, an de ratione contumeliae sit, quod fiat coram & in prae sentia? Et videtur, quod sic. Primo. Nam de ratione contumeliae est, quod sit aperta & manifesta iniuria: non potest autem esse aperta & manifesta iniuria, nisi fiat coram & in praesentia, ergo. ¶ Secundo, hoc differt inter contumeliam & detractionem, quod contumelia fit per manifestam violentiam, detractio vero per fraudem. Item detractio fit secrete & in occulto, contumelia vero manifeste & in praesentia: ergo contumelia in sua ratione formali importat, quod fiat coram & in praesentia. In contrarium est, quod multi contumelias faciunt in absentia. In huius rei expositione notandum est primo, quod bonitas vel malitia in actibus moralibus consideranda est ex intentione, quae est radix bonitatis vel malitiae quae est in ipsis actibus, vt docet Diuus Thomas in 1. 2. quaest. 16. artic. 4. ¶ Secundo est notandum, quod contumelia directe machinatur contra honorem alterius, vnde illa sola iniuria meretur nomen contumeliae, quae per se & directe tendit contra honorem alterius. HIS positis ad quaestionem respondetur hac conclusione. Contumelia per se & ex intentione fit in praesentia. Probatur, nam qui ex intentione & per se profert peccatum in absentia, non audens proferre in praesentia reueretur personam illius, & non tendit directe contra eius honorem: qui vero profert peccatum per se ex intentione in praesentia, non reueretur personam illius, & directe tendit contra honorem : ergo iste talis solum est contumeliosus. Vnde D. Tho. in artic. dicit, contumeliam esse, deducere peccatum alicuius in notitiam sui & aliorum. Notandum tamen est, quod deducere peccatum alicuius in praesentia, contingit tripliciter. Primo personaliter videntes vel audientes contumeliam . Secundo modo literis vel libello, deducendo in eius notitiam. Tertio modo signis vel verbis, in absentia quidem per accidens: ex intentione tamen & per se in praesentia. Secundo est notandum cum Caietano hic, quod cum contumeliosus importet manifestum conuitiatorem , hinc est, quod cum contumelia fit coram & in praesentia personaliter, tunc habet veram & perfectam rationem contumeliae: cum vero fit in absentia per accidens, habet veram rationem contumeliae non tamen ita perfectam. Ex hoc infertur, quod autor libelli infamatorij non solum peccat peccatum iniustitiae contra fa mam: verum saepenumero peccatum contumeliae contra honorem. Nam deducit peccatum in notitiam sui & aliorum. Quomodo vero sit facienda restitutio. Vide supra quaest. 62. artic. 2. circa solutionem ad secundum & tertium. Ex his patet ad argumenta in contrarium. # 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum contumelia, seu conuitium, sit peccatum mortale. AD Secundum sic proce{ Inf. q. 258 artic. 5. ad tertium . & 1. Cor. 15. lect. 7. co. 2. fina. Et Galat. 3. princip. } ditur. Videtur, quod contumelia vel conuitium, non sit peccatum mortale. Nullum enim peccatum mortale est actus alicuius virtutis. Sed conuitiari est actus alicuius virtutis, scilicet eutrapeliae, ad quam pertinet bene conuitiari , secundum Philosophum in 4. Ethic. + { Li. 4. c. 8. tom. 5. } Ergo conuitium, siue contumelia , non est peccatum mortale. ¶ 2 Praeterea. Peccatum mortale non inuenitur in viris perfectis, qui tamen conuitia vel contumelias aliquando dicunt, sicut patet de Apostolo qui ad Galatas tertio dixit, "O insensati Galatae." Et Dominus dicit Luc. vltimo, o " stulti & tardi corde ad credendum." Ergo conuitium siue contumelia non est peccatum mortale. ¶ 3 Praeterea. Quamuis illud quod est peccatum veniale ex genere, possit fieri mortale: non tamen peccatum quod est ex genere mortale, potest esse veniale, vt supra habitum est + { 1. 2. q. 72. arti ... & q. 88. arti. 4. & 5. }. Si ergo dicere conuitium vel contumeliam esset peccatum mortale ex genere suo, sequeretur quod semper esset peccatum mortale. Quod videtur esse falsum, vt patet in eo qui leuiter ex surreptione, vel ex leui ira dicit aliquod verbum contumeliosum. Non ergo contumelia vel conuitium ex genere suo est peccatum mortale. SED contra. Nihil meretur poe nam aeternam inferni nisi peccatum mortale. Sed conuitium vel contumelia meretur poenam inferni, secundum illud Matth. 5. "Qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehennae ignis." Ergo conuitium vel contumelia est peccatum mortale. RESPONDEO dicendum , quod sicut supra dictum est + { Arti. praecedenti . }, verba inquantum sunt soni quidam, non sunt in nocumentum aliorum, sed inquantum significant aliquid, quae quidem significatio ex interiori affectu procedit. Et ideo in peccatis verborum maxime considerandum videtur, ex quo affectu aliquis verba proferat. Cum ergo conuitium vel contumelia de sui ratione importet quandam dehonorationem, si intentio proferentis ad hoc feratur, vt aliquis per verba quae profert, honorem alterius auferat, hoc proprie & per se est dicere conuitium vel contumeliam, & hoc est peccatum mortale non minus, quam furtum vel rapina. Non enim homo minus amat suum honorem , quam rem possessam. Si vero aliquis verbum conuitij vel contumeliae alteri dixerit, non tamen animo dehonorandi , sed forte propter correctionem , vel propter aliquid huiusmodi, non dicit conuitium vel contumeliam formaliter & per se, sed per accidens & materialiter, inquantum scilicet dicitur id, quod potest esse conuitium, vel contumelia. Vnde hoc potest esse quandoque peccatum veniale, quandoque autem absque omni peccato. In quo tamen necessaria est discretio, vt moderate homo talibus verbis vtatur, quia posset esse ita graue conuitium , quod per incautelam prolatum auferret honorem eius, contra quem proferretur, & tunc posset homo peccare mortaliter, etiam si non intenderet dehonorationem alterius. Sicut etiam si aliquis incaute alium ex ludo percutiens grauiter laedat, culpa non caret. AD primum ergo dicendum, quod ad eutrapeliam pertinet dicere aliquod leue conuitium, non ad dehonorationem, vel ad contristationem eius, in quem dicitur, sed magis causa delectationis & ioci. Et hoc potest esse sine peccato, si debitae circunstantiae obseruentur. Si vero aliquis non reformidet contristare eum , in quem profertur huiusmodi iocosum conuitium, dummodo alijs risum excitet, hoc est vitiosum, vt ibidem dicitur. + { Lib. 4. Ethic. ca. 8. tom. 5. } AD secundum dicendum, quod sicut licitum est aliquem verberare vel in rebus damnificare causa disciplinae, ita etiam causa disciplinae potest aliquis alteri quem debet corrigere, verbum aliquod conuitiosum dicere. Et hoc modo Dominus discipulos vocauit stultos, & Apostolus Galatas insensatos. Tamen sicut dicit Augustinus + { Lib. 2. ca. 30. non remote a fine, tom. 4. } in libro de sermone Domini in monte, raro & ex magna necessitate obiurgationes sunt adhibendae , in quibus non nobis, sed vt Domino seruiatur instemus. AD tertium dicendum, quod cum peccatum conuitij vel contumeliae ex animo dicentis dependeat, potest contingere, quod sit peccatum veniale, si sit leue conuitium, non multum hominem dehonestans, & proferatur ex aliqua animi leuitate, vel ex leui ira absque firmo proposito aliquem dehonestandi, puta cum aliquis intendit aliquem per huiusmodi verbum leuiter contristare. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est. Contumelia est peccatum mortale ex genere suo: quoniam laedit in bono honoris. COMMENTARIVS. NOtandum est primo: quod licet contumelia ex genere suo sit peccatum mortale: potest tamen esse veniale, vel ex imperfectione actus & libertatis, vel ex leuitate materiae, eo quod est in minimo, vel quia est contumelia materialiter. Contumelia materialis vocatur, quando dicitur non de honestandi gratia, nisi sit crassa ignorantia, vel negligentia, vel notabiliter laedat proximum . Tunc enim erit peccatum mortale. Secundo notandum est, quod contumeliae iudicandae sunt ex intentione sicut omnia alia peccata quae consistunt in verbis, verba enim non habent rationem contumeliae quatenus soni quidam: sed quatenus exprimunt conceptum. Habent autem virtutem significandi ex intentione: ergo ex intentione iudicandae sunt. Tertio notandum est, quod omnes contumeliae sunt eiusdem speciei: quoniam honores sunt eiusdem speciei: explicare tamen oportet in confessione contumeliam in particulari. Nam vt constat ex materia de poe nitentia, non solum sunt confitendae circunstantiae variantes speciem: sed etiam aggrauantes notabiliter intra eandem speciem. # 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum aliquis debeat contumelias sibi illatas sustinere. AD tertium sic proceditur.{ Inf. q. 73. artic. 4. ad 1. Et opus. 19, ca. 16. } Videtur, quod aliquis non debeat contumelias sibi illatas sustinere. Qui enim sustinet contumeliam sibi illatam, audaciam nutrit conuitiantis. Sed hoc non est faciendum. Ergo homo non debet sustinere contumeliam sibi illatam, sed magis conuitianti respondere. ¶ 2 Praeterea. Homo debet plus se diligere, quam alium. Sed aliquis non debet sustinere, quod alteri conuitium inferatur. Vnde dicitur Prouerbiorum vigesimosexto. "Qui imponit stulto silentium, iras mitigat," ergo etiam aliquis non debet sustinere contumelias sibi illatas. ¶ 3 Praeterea. Non licet alicui vindicare seipsum, secundum illud, Mihi vindictam, & ego retribuam, sed aliquis non resisterido contumeliae, se vindicat, secundum illud Chrysostomi + { Hom. 43. in Matth. circa med. habetur ad sensum. Et homi. 85. a med. tomo. 2. }, "Si vindicari vis, sile, & funestam ei dedisti plagam." Ergo aliquis non debet silendo sustinere verba contumeliosa, sed magis respondere. SED contra est, quod dicitur in Psalm. 37. "Qui inquirebant mala mihi; locuti sunt vanitates." Et postea subdit. "Ego autem tanquam surdus non audiebam, & sicut mutus non aperiens os suum." RESPONDEO dicendum, quod sicut patientia necessaria est in his, quae contra nos fiunt, ita etiam in his quae contra nos dicun tur. Praecepta autem patientiae in his quae contra nos fiunt, sunt in praeparatione animi habenda , sicut ait Augustinus + { Lib. 1. ca. 34. 35. & 36. to. 4. } in libro de sermone Domini in monte, exponens illud prae ceptum Domini. "Si quis percusserit te in vna maxilla praebe ei & aliam," vt scilicet homo sit paratus hoc facere, si opus fuerit. Non tamen hoc semper tenetur facere actu, quia nec ipse Dominus hoc fecit: sed cum suscepit alapam, dixit, "Quid me caedis?" vt habetur Ioannis 18. Et ideo etiam circa verba contumeliosa , quae contra nos dicuntur, est idem intelligendum. Tenemur enim habere animum paratum ad contumelias tolerandas, si expediens fuerit. Quandoque tamen oportet, vt contumeliam illatam repellamus, maxime propter duo. Primo quidem propter bonum eius, qui contumeliam infert, vt videlicet eius audacia reprimatur, & de caetero talia non attentet, secundum illud Prouerbiorum vicesimosexto. "Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur." Alio modo propter bonum multorum , quorum profectus impeditur propter contumelias nobis illatas. Vnde Gregorius + { Homil. 9. in Ezechi. circa medium. } dicit super Ezechiel. homil. nona. Hi, quorum vita in exemplo imitationis est posita, debent, si possunt, detrahentium sibi verba compescere, ne eorum praedicationem non audiant qui audire poterant, & ita in prauis moribus remanentes, bene viuere contemnant. AD primum ergo dicendum, quod audaciam conuitiantis contumeliose, debet aliquis moderate reprimere, scilicet propter officium charitatis, non propter cupiditatem priuati honoris. Vnde dicitur Prouer. 26. "Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne ei similis efficiaris." AD secundum dicendum, quod in hoc quod aliquis alienas contumelias reprimit, non ita timetur cupiditas priuati honoris, sicut cum aliquis repellit contumelias proprias. Magis autem videtur hoc prouenire ex charitatis affectu. AD tertium dicendum, quod si aliquis hoc animo taceret, vt tacendo contumeliantem ad iracundiam prouocaret, pertineret hoc ad vindictam. Sed si aliquis taceat, volens dare locum irae, hoc est laudabile. Vnde dicitur Eccles. 8. "Non litiges cum homine linguato, & non struas in ignem illius ligna." SVMMA ARTICVLI. COnclusio est. Vnusquisque debet habere animum paratum ad contumelias sustinendas, quando fuerit expediens. COMMENTARIVS. DVbium est in hoc articulo, An liceat offenso aliam contumeliam obijcere contumelianti ad repellendam priorem contumeliam? Supponendum est in primis, quod obijcere contumeliam ei, qui prius intulit, animo impatienti & vindictae gratia, non est licitum, sicuti non est licitum percutere eum qui prius percussit. Ratio est. Nam illud est vindicta, nulli autem est licitum vindicari propria autoritate. In hac parte est certa conclusio . Llicitum est verbis defendere proprium honorem, siue crimen quod obijcitur sit verum siue falsum, etiam si crimen quod ego obijcio occultum sit. Probatur conclusio. Licet factis defendere propriam vitam, famam, honorem, imo censum, etiam si inde sequatur mors aggressoris, vt dictum est sup. quaest. 64. art. 7. ergo licet verbis defendere proprium honorem, etiam si inde sequatur dehonoratio alterius. Item probatur omnibus argumentis quibus supra quaest. 70. art. 3. probatum est, esse licitum obijcere verum crimen licet occultum testi testificanti falsum vel verum contra ordinem iuris. Difficilius tamen dubitatur, An obijcere falsum crimen ad infirmandam fidem illius qui me dehonestauit, sit peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam, an vero tantum veniale mendacij? Soto lib. 5. de iustitia, quaest. 9. art. 3. expresse tenet esse peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam, & esse mendacium perniciosum. Probatur haec sententia his argumentis. Primo. Mendacium perniciosum est peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam , & in materia graui est peccatum mortale actu: sed obijcere falsum crimen est mendacium perniciosum, laedit enim famam proximi, ergo. ¶ Secundo . Qui obijcit falsum crimen non se defendit cum moderamine inculpatae tutela, ergo peccat mortaliter contra iustitiam. Antecedes probatur. Nam mendacium cum intrinsece sit malum , non potest esse medium proportionatum ad defensionem proprij honoris. Item haec sententia probatur omnibus argumentis , quibus supra probatum est esse peccatum contra iustitiam, obijcere falsum crimen testi testificanti falsum, vel contra ordinem iuris. PRO explicatione est prima conclusio. Probabile est & verosimile, quod obijcere falsum crimen in tali casu sit mendacium perniciosum & peccatum mortale contra iustitiam ex genere suo. Haec conclusio probatur, tum argumentis factis, tum etiam autoritate Magistri Soto. ¶ Secunda conclusio . Probabilius & verosimilius est, quod obijcere falsum crimen in tali casu est peccatum veniale mendacij, non tamen est peccatum mortale contra iustitiam , neque est mendacium perniciosum. Prima pars est clara & manifesta, mendacium enim habet intrinsecam malitiam a qua neque per diuinam potentiam separari potest, neque aliqua causa honestari. Secunda pars probatur omnibus argumentis quibus supra in quaest. 70. artic. 3. probatum est tanquam probabilius & verosimilius, quod obijcere falsum crimen ad repellendam iniuriam testis testificantis falsum, vel contra ordinem iuris, tantum est peccatum mendacij, neque aliquam continet iniuriam, & est tantum mendacium officiosum. Ex illis enim argumentis manifeste sequitur nostra conclusio. Nam ille testis qui obijcit contumeliam, vel obijcit falsum crimen, vel verum contra ordinem iuris, facit iniuriam reo, nemo enim habet ius ad inferendam contumeliam alteri: ergo tunc reus defendendo se illo modo non peccat mortaliter. Item omnes doctores conueniunt in hoc quod interrogatus contra ordinem iuris, non peccat contra iustitiam, si neget veritatem, sed solum contra veracitatem, & est mendacium officiosum non perniciosum, etiam si inde sequatur aliquando infamia accusatoris: ergo idem omnino erit in nostro casu. Ad argumenta in contrarium. Ad primum respondetur, tale mendacium non esse perniciosum, sed tantum officiosum, quod declaratum est supra loco allegato, & patet manifeste: quoniam. per tale mendacium ego non laedo famam alterius, sed tantum defendo proprium honorem. Ad secundum respondetur, quod hic tantum asserimus, quod iste talis non peccat contra iustitiam, & in ordine ad iustitiam nullam malitiam continet: continet tamen malitiam mendacij, quae veluti per accidens se habet respectu iustitiae. # 4 ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum contumelia oriatur ex ira. AD Quartum sic procedi{ Inf. q. 73. ar. 3. ad 3. &. q. 158 art. 7. cor. } tur. Videtur, quod contumelia non oriatur ex ira, quia dicitur Prouerb. 11. "Vbi superbia, ibi contumelia." Sed ira est vitium distinctum a superbia. Ergo contumelia non oritur ex ira. ¶ 2 Praeterea. Prouerbiorum 20. dicitur, "Omnes stulti miscentur contumelijs ." Sed stultitia est vitium oppositum sapientiae, vt supra habitum est + { Quaest. 46 art. 1. }. Ira autem opponitur mansuetudini. Ergo contumelia non oritur ex ira. ¶ 3 Praeterea. Nullum peccatum diminuitur ex sua causa. Sed peccatum contumeliae diminuitur, si ex ira proferatur. Grauius enim peccat qui ex odio contumeliam infert, quam qui ex ira. Ergo contumelia non oritur ex ira. SED contra est, quod Grego. 31. Moralium + { Li. 31. ea. 31. a med. } dicit, quod ex ira oriuntur contumeliae. RESPONDEO dicendum, quod cum vnum peccatum possit ex diuersis oriri, ex illo tamen dicitur principalius habere originem, ex quo frequentius procedere consueuit propter propinquitatem ad finem ipsius. Contumelia autem magnam habet propinquitatem ad finem irae, qui est vindicta. Nulla enim vindicta est irato magis in promptu, quam inferre contumeliam alteri. Et ideo contumelia maxime oritur ex ira. AD primum ergo dicendum, quod contumelia non ordinatur ad finem superbiae qui est celsitudo, & ideo non directe contumelia oritur ex superbia. Disponit tamen superbia ad contumeliam, inquantum illi qui se superiores aestimant , facilius alios contemnunt , & iniurias eis irrogant . Facilius enim irascuntur, vtpote reputantes indignum quicquid contra eorum voluntatem agitur. AD secundum dicendum, quod secundum Philosophum in septimo Ethicorum + { Li. 7. c. 6. in prin. tomo. 5. }, ira non perfecte audit rationem. Et sic iratus patitur rationis defectum, in quo conuenit cum stultitia. Et propter hoc ex stultitia oritur contumelia secundum affinitatem, quam habet cum ira. AD tertium dicendum, quod secundum Philosophum in 2. Rhet. + { Li. 2. c. 4. declinando ad finem, tom. 6. } iratus intendit manifestam offensam, quod non curat odiens. Et ideo contumelia, quae importat manifestam iniuriam, magis pertinet ad iram, quam ad odium. ¶ Conclusio est affirmatiua.