DVbitatur in hoc articulo primo, An reuelare crimen occultum vni viro graui & cordato qui retinebit secretum, sit peccatum mortale contra iustitiam? ¶ Prima sententia est Caiet. hic, quod non est peccatum mortale, & adhibet exemplum de colloquijs quae habentur inter virum & vxorem de peccatis filiorum: item de colloquijs quae fiunt cum confessoribus reuelando crimen complicis. Haec sententia Caietani probatur his argumentis. Primo. Iste talis non laedit famam proximi, ergo non peccat mortaliter. Antecedens probatur. Nam fama est publica notitia, vnde infamia quae illi contrariatur est publica notitia, quare non dicitur aliquis infamis, ex eo quod eius crimen sciatur ab vno vel a duobus: sed iste talis non lae dit famam publice, ergo non infamat illum. Item etiam si laederetur in fama, laeditur leuiter & non impeditur a bonis iuste consequendis, ergo non est peccatum mortale. Patet consequentia. Nam laesio famae leuis, est tantum peccatum veniale. Vltimo. Si reuelare crimen occultum in tali casu esset peccatum, semper esset peccatum, quod manifeste falsum est, aliquando enim iusta de causa vxor reuelat crimen filiorum suo viro. Antecedens vero probatur. Nam quod est intrinsece malum, nulla de causa honestari potest. ¶ Secunda sententia est Magistri Soto libro. 5. de iustitia, quaest. 10. art. 2. vbi expresse oppositum sentit.