DVbitatur in hoc articulo primò, An reuelare crimen occultum vni viro graui & cordato qui retinebit secretum, sit peccatum mortale cōtra iustitiam? ¶ Prima sententia est Caiet. hic, quòd non est peccatum mortale, & adhibet exemplum de colloquijs quæ habentur inter virum & vxorem de peccatis filiorum: item de colloquijs quæ fiunt cum confessoribus reuelando crimen complicis. Hæc sententia Caietani probatur his argumentis. Primò. Iste talis non lædit famam proximi, ergo non peccat mortaliter. Antecedens probatur. Nam fama est publica notitia, vnde infamia quæ illi contrariatur est publica notitia, quare non dicitur aliquis infamis, ex eo quòd eius crimen sciatur ab vno vel à duobus: sed iste talis non læ dit famam publicè, ergo non infamat illum. Item etiam si læderetur in fama, læditur leuiter & non impeditur à bonis iustè consequendis, ergo non est peccatum mortale. Patet consequentia. Nam læsio famæ leuis, est tantum peccatum veniale. Vltimò. Si reuelare crimen occultum in tali casu esset peccatum, semper esset peccatum, quod manifestè falsum est, aliquando enim iusta de causa vxor reuelat crimen filiorum suo viro. Antecedens vero probatur. Nam quod est intrinsece malum, nulla de causa honestari potest. ¶ Secunda sententia est Magistri Soto libro. 5. de iustitia, quæst. 10. art. 2. vbi expresse oppositum sentit.