IN huius rei expositionem est prima conclusio. Peccatum mortale est ex genere suo, reuelare crimen secretum etiam viro quantumuis graui & taciturno, etiam si inde nulla sequatur infamia circa alios, neque aliquod detrimentum. Haec est expressa sententia D. Tho. art. 1. ad secundum. vbi dicit, quod qui reuelat crimen occultum vni tantum , laedit famam proximi, licet non in toto in parte. Item iudicium temerarium est peccatum mortale, licet illud iudicium exterius non dicatur: quoniam laeditur fama proximi in vno in particulari: sed in isto casu laeditur fama proximi in vno: ergo est peccatum mortale. Item, aliquando mallem crimen meum esse notum tribus vel quatuor, quam vni viro graui. Et reuera magis leditur fama per hoc, quod crimen occultum sciatur ab vno viro graui, quam a multis hominibus de media plebe: sed si reuelarem crimen occultum multis hominibus de media plebe, esset peccatum mortale, ergo etiam in isto casu cum sit maior laesio famae.