IN huius rei expositionem est prima conclusio. Peccatum mortale est ex genere suo, reuelare crimen secretum etiam viro quantumuis graui & taciturno, etiam si inde nulla sequatur infamia circa alios, neque aliquod detrimentum. Hæc est expressa sententia D. Tho. art. 1. ad secundum. vbi dicit, quòd qui reuelat crimen occultũ vni tantũ , lædit famā proximi, licet non in toto in parte. Item iudicium temerarium est peccatũ mortale, licet illud iudiciũ exterius non dicatur: quoniā læditur fama proximi in vno in particulari: sed in isto casu læditur fama proximi in vno: ergo est peccatum mortale. Item, aliquando mallem crimen meum esse notum tribus vel quatuor, quam vni viro graui. Et reuera magis lęditur fama per hoc, ꝙ crimen occultum sciatur ab vno viro graui, quā à multis hominibus de media plebe: sed si reuelarem crimen occultum multis hominibus de media plebe, esset peccatum mortale, ergo etiam in isto casu cum sit maior læsio famæ.