COMMENTARIVS. DVbitatur in hoc articulo primo, An reuelare crimen occultum vni viro graui & cordato qui retinebit secretum, sit peccatum mortale contra iustitiam? ¶ Prima sententia est Caiet. hic, quod non est peccatum mortale, & adhibet exemplum de colloquijs quae habentur inter virum & vxorem de peccatis filiorum: item de colloquijs quae fiunt cum confessoribus reuelando crimen complicis. Haec sententia Caietani probatur his argumentis. Primo. Iste talis non laedit famam proximi, ergo non peccat mortaliter. Antecedens probatur. Nam fama est publica notitia, vnde infamia quae illi contrariatur est publica notitia, quare non dicitur aliquis infamis, ex eo quod eius crimen sciatur ab vno vel a duobus: sed iste talis non lae dit famam publice, ergo non infamat illum. Item etiam si laederetur in fama, laeditur leuiter & non impeditur a bonis iuste consequendis, ergo non est peccatum mortale. Patet consequentia. Nam laesio famae leuis, est tantum peccatum veniale. Vltimo. Si reuelare crimen occultum in tali casu esset peccatum, semper esset peccatum, quod manifeste falsum est, aliquando enim iusta de causa vxor reuelat crimen filiorum suo viro. Antecedens vero probatur. Nam quod est intrinsece malum, nulla de causa honestari potest. ¶ Secunda sententia est Magistri Soto libro. 5. de iustitia, quaest. 10. art. 2. vbi expresse oppositum sentit. IN huius rei expositionem est prima conclusio. Peccatum mortale est ex genere suo, reuelare crimen secretum etiam viro quantumuis graui & taciturno, etiam si inde nulla sequatur infamia circa alios, neque aliquod detrimentum. Haec est expressa sententia D. Tho. art. 1. ad secundum. vbi dicit, quod qui reuelat crimen occultum vni tantum , laedit famam proximi, licet non in toto in parte. Item iudicium temerarium est peccatum mortale, licet illud iudicium exterius non dicatur: quoniam laeditur fama proximi in vno in particulari: sed in isto casu laeditur fama proximi in vno: ergo est peccatum mortale. Item, aliquando mallem crimen meum esse notum tribus vel quatuor, quam vni viro graui. Et reuera magis leditur fama per hoc, quod crimen occultum sciatur ab vno viro graui, quam a multis hominibus de media plebe: sed si reuelarem crimen occultum multis hominibus de media plebe, esset peccatum mortale, ergo etiam in isto casu cum sit maior laesio famae. Secunda conclusio. Praecedens intelligenda est nisi adsit necessitas eius qui narrat crimen occultum, vel eius cuius crimen narratur. Itaque narratio criminis oculti non est intrinsece mala, sed honestari potest iustis de causis. v. g. si virgo commisit stuprum in domo patris, mater vero non potest prospicere suis commodis & filiae, nisi reuelet crimen occultum marito, vel consanguineo, vel confessori: non est peccatum mortale illud crimen reuelare. Et sic est intelligendus Caiet. in hoc artic. Probatur haec conclusio . Narrare crimen occultum quantumuis graue, honestatur aliquando, vel propter vtilitatem reipublicae, vt quando manifestatur crimen haeresis, vel propter vtilitatem eius cuius crimen narratur, vt quando adhibentur testes in correctione fraterna: vel propter vtilitatem tertiae personae, veluti quando reuelatur alicui, quod parantur ei insidiae: ergo idem omnino erit in nostro casu propter vtilitatem & necessitatem eius qui narrat crimen, vel cuius crimen narratur. Et confirmatur . Aliquando licitum est reuelare crimen occultum viro graui, si enim ego intelligo quod ex mea correctione non emendabitur frater, emendabitur autem si corripiatur ab aliquo viro graui amico suo: tunc licitum est reuelare crimen illud viro graui vel amico: ergo idem omnino erit in nostro casu. ¶ Vltimo. Bonum famae est medium quodam maius quidem bono diuitiarum, inferius autem ad bona naturae. Item, fama circa vnam virtutem est excellentius bonum, quam fama circa alteram, ergo quando expediens fuerit ad bona excellentioris ordinis amittere bona inferioris ordinis, tunc licitum erit, & consequenter aliquando licitum erit, propter bona excellentioris ordinis, reuelare crimen occultum. Itaque talis narratio criminis occulti non desinit esse peccatum mortale, ex eo quod narratio fiat vni viro graui, qui retinebit secretum , vt vult Caietanus: sed ex fine intento. AD argumenta in contrarium. Ad primum respondetur cum D. Thom. artic. 1. ad secundum. quod in tali casu, est lae sio famae licet non in toto, in parte tamen. Ad secundum respondetur , quod qui narrat crimen occultum viro graui, magis lae dit famam quam qui narrat tribus vel quatuor de media plebe, ac subinde laedit grauiter & non leuiter. Ad vltimum respondetur, quod narratio criminis occulti non est intrinsece mala, sed honestari potest iustis de causis, vt dictum est in secunda conclusione. DVbitatur secundo . An narrare aliquod crimen secretum, etiam multis ex auditu & haesitando, sit peccatum mortale contra iustitiam. In huius rei expositionem est prima sententia Caietani, quod solus assertor peccat mortaliter contra iustitiam, & tenetur restituere. Et probat hanc sententiam, quoniam tunc non laeditur fama ex vi dicentis, sed ex leuitate audientis, verba enim illius non habent vim ad reddendum illum infamem: ergo non est peccatum mortale contra iustitiam. Soto loco supra allegato oppositum sentit. Prima conclusio. Semper vt minimum, est peccatum veniale, ad hunc modum referre crimina occulta. Secunda conclusio. Si crimina quae ad hunc modum referuntur sint grauissima, peccatum est mortale contra iustitiam sic referre, imo si referens sit vir magni nominis & maximae autoritatis: peccatum est mortale contra iustitiam, referre crimina etiam si non sint grauissima, dum tamen adiunctam habeant infamiam. Exemplum primae partis est in crimine haeresis & in crimine nefando. Exemplum secundae, in alijs criminibus grauibus. Prima pars probatur. Narratio criminis ad hunc modum facta, ad minus generat suspicionem & dubitationem, sed suspicio & dubitatio in criminibus grauissimis magis reddit hominem infamem, quam certa scientia in alijs criminibus: ergo &c. & ad hunc modum sup. quaest. 60. art. 3. & 4. definitur contra Caiet. quod dubitatio de criminibus grauissimis ex leuibus indicijs est peccatum mortale. Secunda pars probatur. Si aliquis de media plebe referat crimen asserti ue, peccat mortaliter contra iustitiam, sed tanti momenti est huiusmodi narratio quae fit a viro graui: ergo dat idem detrimentum & damnum, ac subinde erit peccatum mortale contra iustitiam. Ad argumentum Caietani respondetur, quod detrimentum sequitur ex vi dicentis non ex leuitate audientis: quoniam vir grauis magnam vim & autoritatem habet in suis verbis, etiam si cum dubitatione narret. DVbitatur secundo. An infamare seipsum sit peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam. Vide supra tract. de dominio quaestione. 2. Et quae dixi quaest. 62. art. 2. dub. 8. & 11. ¶ In hac quaestione est prima sententia Caiet. in hoc artic. & in summa verbo, detractio. vbi expresse tenet, quod qui infamat seipsum peccat mortaliter contra iustitiam , & tenetur ad restitutionem : neque excusatur vi tormentorum. Huius sententiae fundamentum est, quod homo non est dominus proprie famae magis quam vitae, vnde sicut occidere se ipsum est peccatum mortale contra iustitiam: ita seipsum infamare. Econtra vero Soto vbi supra, & in relectione de ratione tegendi secretum, membro. 1. quaestione. 3. & membro. 3. quaestione. 4. conclusione. 10. statuit oppositum fundamentum, quod homo est dominus propriae famae, & ex hoc fundamento colligit, quod qui infamat seipsum non peccat contra iustitiam imo neque contra charitatem , neque est contra charitatem ex genere suo, imo aliquando potest esse officium virtutis in priuata persona infamare seipsum, in persona vero quae obligatam habet suam famam alijs, vt praelatus semper est peccatum mortale contra iustitiam. In hac quaestione media via incedendum est. Primo certum esse debet fundamentum , quod homo est dominus propriae famae, quoniam eam acquirit suis actibus, quod fundamentum explicatum est supra quae stione. 62. in materia de dominio. Ex quo colligitur, quod qui infamat seipsum non peccat contra iustitiam. Prima conclusio. Infamare se & cooperando ad infamiam, potest esse aliquando officium virtutis: ita quod non est intrinsece malum . Ponit enim differentiam Caiet. in hoc quod est pati infamiam , & imponere sibi infamiam . Haec conclusio probatur. Licet aliquando subire minus detrimentum ad euitandum maius, quando detrimentum inferius per se ordinatur ad euitandum maius, sed detrimentum in fama per se potest ordinari ad euitandum detrimentum in vita: ergo tunc erit officium virtutis. Minor probatur & explicatur conclusio. Nam fama bonum quodam est medium inter censum & vitam, & detrimentum in fama malum quodam est medium inter detrimentum in censu, & detrimentum in vita, ergo licitum est detrimentum in fama per se ordinare ad euitandum detrimentum in vita. Confirmatur haec sententia exemplis Sanctorum qui se aliquando infamauerunt. Haec conclusio habet verum, etiam si homo non sit dominus propriae famae. Probatur. Nam D. Thom. supra quaest. 64. & 65. definit, quod homo potest abscindere membrum etiam sanum, quando fuerit per se necessarium ad consistentiam totius, licet homo non sit dominus membrorum: quoniam detrimentum in parte per se potest ordinari ad euitandum detrimentum totius quod est maius. Confirmatur haec sententia ex doctrina D. Thom. sup. quaest. 64. art. 5. ad tertium, vbi D. Tho. ait, quod occidere seipsum est intrinsece malum: quoniam vita est supremum bonum quod per se non potest ordinari ad aliquid maius, & mors est supremum malum quod per se non potest ordinari ad euitandum aliquod maius malum cum non sit aliud supremum malum neque fama supremum bonum: ergo. Secunda conclusio. Tantum est peccatum veniale ex genere infamare seipsum citra causam, vt sup. quest. 62. art. 2. ostendimus . Sed est argumentum contra conclusionem. Omnis actus qui in indiuiduo est peccatum mortale ex sola grauitate materiae, est peccatum mortale ex genere, sed infamare seipsum citra causam, in graui materia est peccatum mortale, ergo &c. Minor probatur. Quoniam & ipse Soto expresse asserit, quod infamare seipsum in grauissima materia, vt in crimine haeresis & in crimine nefando, est peccatum mortale. Maior probatur. Quoniam grauitas vel leuitas materiae solum deseruit ad hoc, quod forma & malitia peccati recipiatur perfecte vel imperfe cte in ipsa materia secundum dispositionem materiae. Vnde quando forma & malitia peccati non est mortalis ex specie sua in qualibet recipiatur materia & quantumuis disposita. nunquam fit mortalis. Et hoc patet inductiue in omnibus peccatis venialibus ex genere suo. Mendacium enim intra speciem mendacij in qualibet grauissima materia non est nisi veniale peccatum. Arguitur secundo. Qui infamat seipsum citra causam peccat contra charitatem proximi & contra charitatem propriam, ergo peccat mortaliter. Antecedens probatur quoad primam partem. Primo autoritate D. August. in cap. non sunt audiendi. 11. quaest. 3. Secundo probatur ratione eiusdem Augustini in eodem loco. Non minus scandalizatur proximus ex eo quod audit crimen perpetratum esse a fratre, quam ex eo quod videt: sed si aliquis coram oculis fratris fecisset crimen cui adiuncta est infamia, peccaret peccatum scandali contra charitatem proximi: ergo si narret proprium crimen, idem scandalum sequitur, ac subinde erit peccatum mortale. Respondetur, quod nunquam est mortale infamare seipsum nisi ex circunstantia scandali, vel quia diuinus honor periclitatur, vel quia homo infamis exponit se alijs periculis peccandi, vel ex alia circunstantia. Vnde ad primum respondetur, quod haeresis est contra honorem Dei: quia destruit fundamentum religionis, & crimen nefandum est scandalosum: & idcirco mutatur iam materia ad aliam speciem peccati. ¶ Ad secundum patet, quia ob scandalum fit mortale peccatum. Tertia conclusio . Aliquando est actus studiosus reuelare crimen proprium occultum in iudicio, in quo interrogatur aliquis contra ordinem iuris, aliquando vero erit peccatum, & aliquando mortale. Imo imponere sibi falsum crimen semper est peccatum, & aliquando mortale. Haec conclusio colligitur euidenter ex praecedentibus, nam fama est quoddam bonum medium inter bona temporalia: & infamia medium quodam malum, ergo pati detrimentum in fama propter superiora bona nullum erit peccatum, cum inferius ordinetur ad id quod superius est. Pati vero detrimentum in fama propter inferiora bona, erit peccatum, cum superius bonum ordinetur ad id quod inferius est. Quod vero imponere sibi falsum crimen sit peccatum, patet nam est mendacium. DVbitatur deinde, an infamare in vno loco eum qui non est infamis in illo loco sed in alio: sit peccatum mortale contra iustitiam obligans ad restitutionem? Caietanus opusculo 27. Responsionum, responsione 9. tenet, quod non est peccatum mortale contra iustitiam neque obligat ad restitutionem. ¶ Probatur primo. Iste talis qui condemnatus est propter aliquod delictum , est priuatus iure famae: ergo non fit ei iniuria tollendo ab illo famam. Confirmatur. Praecipua pars poenae illius hominis est, quod sit priuatus fama, ergo non fit illi iniuria. Confirmatur secundo. Licet iudici expectare diem solennem quando est concursus populorum ad puniendum hominem: ergo praecipua pars poenae illius hominis est infamia. ¶ Secundo probatur. Haec sententia ex vsu omnium proborum hominum, qui quando aliquod delictum committitur in praesentia populi, sine aliquo scrupulo narrant illud omnibus absentibus. ¶ Vltimo. Dupliciter aliquis potest hominem infamare, vel narrando crimen falsum, vel reuelando crimen verum sed occultum: sed in tali casu non narratur crimen falsum, ita enim supponimus, nec occultum reuelatur cum sit infamis in vno loco: ergo. Adrianus quodlibeto. 11. oppositum sentit, & probat suam sententiam his argumentis . Primo, iste talis qui infamis est Vallisoleti habet famam Salmanticae, & illa fama est sua & est dominus illius famae: ergo illam auferre ab illo Salmanticae, est peccatum contra iustitiam. Patet consequentia. Aufertur ab illo quod suum est, ergo est peccatum contra iustitiam. Secundo, etiam si homo sit infamis in omni loco non licet coram & in praesentia obijcere crimen: ergo si est infamis in vno loco non licet illum infamare in alio. Soto vbi supra, refert has duas sententias & eas conciliat ad hunc modum. Dicit enim, quod si talis homo in vno loco sit priuatus fama secundum ordinem iuris & iustitiae, tunc non erit peccatum mortale contra iustitiam ad restitutionem obligans , infamare illum in al tero erit, tamen aliquando peccatum mortale contra charitatem. Si vero talis homo non sit priuatus secundum ordinem iuris fama sed priuatim, erit peccatum mortale non solum contra charitatem, verum contra iustitiam in alio loco infamare. In hac re est prima conclusio. Si vero simile est, quod infamia illius hominis moraliter loquendo promanabit ab eo loco in quo est infamis ad alium locum in quo non est infamis: non est peccatum mortale contra iustitiam neque contra charitatem eum in alio loco infamare, siue sit priuatus fama secundum ordinem iuris & iustitiae, siue priuatim. Haec conclusio probatur primo. Ex vsu omnium proborum hominum qui ita faciunt. ¶ Secundo. Iste talis moraliter loquendo non infamat alterum neque aufert illius famam : ergo non peccat mortaliter. Probatur antecedens. Moraliter loquendo certissime infamia illa & notitia deberet peruenire ad istum locum: ergo moraliter loquendo ego non infamo illum neque illi aliquod detrimentum do. Confirmatur: si quis vapulet per vnum vicum ciuitatis non est peccatum mortale contra charitatem neque contra iustitiam id in alio vico narrare. Quoniam moraliter loquendo illa notitia certissime ad alium vicum deberet peruenire: sed eadem ratio omnino est in nostro casu: ergo &c. Secunda conclusio. Insignia quaedam crimina & illustria. Item poenas illis impositas licet narrare vbique locorum, etiam si verosimiliter credatur quod eorum notitia ad illa loca non perueniet, siue qui delinquunt, iure priuati sint fama siue non . Exempla sint acta quae fiunt ab inquisitoribus. Haec enim licet diuulgare vsque ad Indos. Item omnia illa quae merito in historicis scripturis referuntur. Probatur haec conclusio primo. Narrare in alio loco huiusmodi peccata ideo est malum, quia ex hac narratione nullum sequitur emolumentum, vel reipublicae, vel particulari personae: sed ex narratione horum criminum de quibus loquitur conclusio, sequitur magnum emolumentum reipublicae & particularibus personis: ergo. Probatur minor. Nam respublica quando audit talia crimina & poenas illis impositas sibi consulit, & similibus poenis similia peccata punit. Item ciues particulares timore poenae deterrentur ab huiusmodi vitijs: ergo. Secundo. Huiusmodi crimina licet referre in historicis scripturis propter vtilitates quae inde proueniunt reipublicae & particularibus personis: at ex narratione horum criminum eaedem vtilitates proueniunt: ergo, &c. ¶ Ex dictis patet solutio ad argumenta in contrarium. Argumenta enim Caietani videntur conuincere, quod quando aliquis iure priuatus est fama in yno loco, non est peccatum contra iustitiam eum in alio loco infamare: erit tamen aliquando contra charitatem. ¶ Ad argumenta Adriani ad primum respondetur, quod fama quam habet Salmanticae non est sua, iure enim priuatus est illa: praecipue si verosimiliter creditur, quod eius infamia ad istum locum perueniet. ¶ Ad secundum negatur consequentia. Nam contumelia habet peculiarem rationem iniuriae distinctam a detractione.