AD quartum dicendum, ꝙ quia homo lætatur in sententia oris sui, vt dicitur Prouerbiorum 15. inde est ꝙ ille qui detrahit, incipit magis amare, & credere quod dicit: & per consequens proximum magis odire, & sic magis recedere à cognitione veritatis. Iste tamen effectus potest sequi etiam ex alijs peccatis, quæ pertinent ad odium proximi.