AD tertium sic proceditur. Videtur, quod detractio sit grauior omnibus peccatis, quae in proximum committuntur. Quia super illud Psal. 108. "Pro eo, vt me diligerent, detrahebant mihi," dicit gloss. Plus nocent in membris detrahentes Christo (quia animas creditorum interficiunt) quam qui eius carnem mox resurrecturam peremerunt. Ex quo videtur, quod detractio sit grauius peccatum, quam homicidium, quanto grauius est occidere animam, quam occidere corpus. Sed homicidium est grauius inter cetera peccata, que in proximum committuntur: er go & detractio est simpliciter inter omnia grauior.