AD tertium sic proceditur. Videtur, quòd detractio sit grauior omnibus peccatis, quæ in proximum committuntur. Quia super illud Psal. 108. "Pro eo, vt me diligerent, detrahebant mihi," dicit gloss. Plus nocent in mẽ bris detrahentes Christo (quia animas creditorum interficiunt) quàm qui eius carnem mox resurrecturam peremerunt. Ex quo videtur, quòd detractio sit grauius peccatum, quàm homicidium, quanto grauius est occidere animam, quàm occidere corpus. Sed homicidium est grauius inter cętera peccata, quę in proximum committuntur: er go & detractio est simpliciter inter omnia grauior.