ΒΆ 2 Praeterea. Detractio videtur esse grauius peccatum, quam contumelia: quia contumeliam potest homo repellere, non autem detractionem latentem. Sed contumelia videtur esse maius peccatum, quam adulterium, per hoc, quod adulterium vnit duos in vnam carnem, contumelia autem vnitos in multa diuidit. Ergo detractio est maius peccatum, quam adulterium : quod tamen inter alia peccata, quae sunt in proximum, magnam grauitatem habet.