¶ 2 Præterea. Detractio videtur esse grauius peccatum, quàm contumelia: quia contumeliam potest homo repellere, non autem detractionem latentem. Sed contumelia videtur esse maius peccatum, quàm adulterium, per hoc, quòd adulterium vnit duos in vnam carnem, contumelia autem vnitos in multa diuidit. Ergo detractio est maius peccatum, quàm adulteriũ : quòd tamen inter alia peccata, quæ sunt in proximum, magnam grauitatem habet.