ΒΆ 4 Praeterea. Tanto aliquod peccatum est grauius, quanto inducit grauiorem defectum. Sed detractio inducit grauissimum defectum , scilicet excaecationem mentis. Dicit enim + { In registro lib. 8. cap. 45. ante medium. } Gregorius. Quid aliud detrahentes faciunt, nisi quod in puluerem sufflant, & in oculos suos terram excitant: vt vnde plus detractionis perflant, inde minus veritatis videant, ergo detractio est grauissimum peccatum inter ea, quae committuntur in proximum.