¶ 4 Præterea. Tanto aliquod peccatum est grauius, quanto inducit grauiorem defectum. Sed detractio inducit grauissimum defectũ , scilicet excæcationem mentis. Dicit enim † { In registro lib. 8. cap. 45. ante medium. } Gregorius. Quid aliud detrahentes faciunt, nisi quòd in puluerem sufflant, & in oculos suos terram excitant: vt vnde plus detractionis perflant, inde minus veritatis videant, ergo detractio est grauissimum peccatũ inter ea, quæ committuntur in proximum.