SED contra, Grauius est peccare facto, quam verbo. Sed detractio est peccatum verbi: adulterium autem & homicidium & furtum sunt peccata in factis: ergo detractio non est grauius caeteris peccatis, quae sunt in proximum.