AD secundum dicendum, quod grauius peccatum est contumelia, quam detractio, inquantum habet maiorem contemptum proximi: sicut & rapina est grauius peccatum , quam furtum, vt supra + { Q. 66. articul. 9. } dictum est. Contumelia tamen non est grauius peccatum, quam adulterium: non enim grauitas adulterij pensatur ex coniunctione corporum, sed ex deordinatione generationis humanae. Contumeliosus autem non sufficienter causat inimicitiam in alio, sed occasionaliter tantum diuidit vnitos, inquantum, scilicet per hoc, quod mala alterius promit, alios quantum in se est, ab eius amicitia separat, licet ad hoc per eius verba non cogantur. Sic ergo & detractor occasionaliter est homicida: inquantum, scilicet per sua verba dat alteri occasionem, vt pro ximum odiat vel contemnat. Propter quod in epistola Clementis + { Habetur de poenitentia , dist. 1. cap. homicidiorum. } dicitur, detractores esse homicidas, scilicet occasionaliter, quia qui odit fratrem suum, homicida est, vt dicitur primae Ioannis tertio.