AD secundum dicendum, quòd grauius peccatum est contumelia, quàm detractio, inquantum habet maiorem contemptum proximi: sicut & rapina est grauius peccatũ , quàm furtum, vt suprà † { Q. 66. articul. 9. } dictum est. Contumelia tamen non est grauius peccatum, quàm adulterium: non enim grauitas adulterij pensatur ex cōiunctione corporum, sed ex deordinatione generationis humanæ. Contumeliosus autem non sufficienter causat inimicitiam in alio, sed occasionaliter tantum diuidit vnitos, inquantum, scilicet per hoc, quòd mala alterius promit, alios quantum in se est, ab eius amicitia separat, licet ad hoc per eius verba non cogantur. Sic ergo & detractor occasionaliter est homicida: inquantum, scilicet per sua verba dat alteri occasionem, vt pro ximum odiat vel contemnat. Propter quod in epistola Clemẽtis † { Habetur de pœnitẽ tia , dist. 1. cap. homicidiorum. } dicitur, detractores esse homicidas, scilicet occasionaliter, quia qui odit fratrem suum, homicida est, vt dicitur primæ Ioannis tertio.