AD tertium dicendum , quod ira quaerit in manifesto vindictam inferre, vt Philosoph. dicit in 2. + { Lib, 2. ca. 4. declinando ad finem , tom. 6. } Rhetor. Ideo detractio, quae est in occulto, non est filia irae sicut contumelia: sed magis inuidiae, quae nititur qualitercunque minuere gloriam proximi. Nec tamen sequitur propter hoc, quod detractio sit grauior, quam contumelia: quia ex minori vitio potest oriri maius peccatum, sicut ex ira nascitur homicidium & blasphemia. Origo enim peccatorum attenditur secundum inclinationem ad finem, quod est ex parte conuersionis. Grauitas autem peccati magis attenditur ex parte auersionis.