AD tertium sic proceditur.
Videtur, quòd detractio
sit grauior omnibus peccatis, quæ in proximum committuntur. Quia super illud Psal. 108. Pro
eo, vt me diligerent, detrahebant
mihi, dicit gloss. Plus nocent in
mẽ
bris
membris
detrahentes Christo (quia animas creditorum interficiunt) quàm
qui eius carnem mox resurrecturam peremerunt. Ex quo videtur,
quòd detractio sit grauius peccatum, quàm homicidium, quanto
grauius est occidere animam, quàm
occidere corpus. Sed homicidium
est grauius inter cętera peccata, quę
in proximum committuntur: er
go & detractio est simpliciter inter
omnia grauior.
¶ 2 Præterea. Detractio videtur
esse grauius peccatum, quàm contumelia: quia contumeliam potest
homo repellere, non autem detractionem latentem. Sed contumelia videtur esse maius peccatum,
quàm adulterium, per hoc, quòd
adulterium vnit duos in vnam carnem, contumelia autem vnitos in
multa diuidit. Ergo detractio est
maius peccatum, quàm
adulteriũ
adulterium
:
quòd tamen inter alia peccata, quæ
sunt in proximum, magnam grauitatem habet.
¶ 3 Præterea. Contumelia oritur
ex ira, detractio autem ex inuidia:
vt patet per
Libro. 31.
cap. 21. i
med.
Grego. 31. Moral. Sed
inuidia est maius peccatum, quàm
ira. Ergo & detractio est maius peccatum, quàm contumelia. Et sic
idẽ
idem
quod prius.
¶ 4 Præterea. Tanto aliquod peccatum est grauius, quanto inducit
grauiorem defectum. Sed detractio inducit grauissimum
defectũ
defectum
,
scilicet excæcationem mentis. Dicit enim
Gregorius. Quid aliud
detrahentes faciunt, nisi quòd in
puluerem sufflant, & in oculos
suos terram excitant: vt vnde plus
detractionis perflant, inde minus
veritatis videant, ergo detractio
est grauissimum
peccatũ
peccatum
inter ea,
quæ committuntur in proximum.
SED contra, Grauius est peccare facto, quàm verbo. Sed detractio
est peccatum verbi: adulterium autem & homicidium &
furtũ
furtum
sunt
peccata in factis: ergo detractio
nō
non
|
est grauius cæteris peccatis, quæ
sunt in proximum.
RESPONDEO dicendum,
quòd peccata, quæ committuntur
in proximum, sunt pensanda per
se quidem secundum nocumenta,
quæ proximo inferuntur: quia ex
hoc habent rationem culpæ. Tanto autem est maius nocumentum,
quanto maius
bonũ
bonum
demitur. Cùm
autem sit triplex bonum hominis,
scilicet bonum animæ, & bonum
corporis, & bonum exteriorum rerum. Bonum animæ, quod est maximum, non potest aliter ab alio tolli, nisi occasionaliter, puta per malam persuasionem, quæ
necessitatẽ
necessitatem
non infert. Sed alia duo bona, scilicet corporis & exteriorum rerum,
possunt ab alio violenter auferri.
Sed quia bonum corporis præeminet bono exteriorum rerum, grauiora sunt peccata quibus infertur
nocumẽtum
nocumentum
corpori, quàm ea quibus infertur nocumentum exterioribus rebus. Vnde inter cætera peccata, quæ committuntur in proximum, homicidium grauius est, per
quod tollitur vita
ꝓximi
proximi
iam actu
existens: consequenter autem adulterium, quod est contra debitum
ordinẽ
ordinem
generationis humanæ: per
quam est introitus ad vitam. Consequenter autem sunt exteriora bona, inter quæ fama præeminet diuitijs, eò quòd propinquior est spiritualibus bonis. Vnde dicitur Prouerb. 22. Melius est nomen
bonũ
bonum
,
quàm diuitiæ multæ. Et ideo detractio secundum suum genus est maius peccatum, quàm furtum: mi
nus tamen, quàm homicidium, vel
adulterium. Potest tamen esse alius
ordo propter circunstantias aggrauantes, vel diminuentes, per accidens autem grauitas peccati attenditur ex parte
peccātis
peccantis
, qui grauius
peccat si ex deliberatione peccet,
quàm si peccet ex infirmitate vel
incautela. Et secundum hoc peccata locutionis habent aliquam leuitatem,
inquātum
inquantum
de facili ex lapsu
linguæ proueniunt absque magna
præmeditatione.
AD primum ergo dicendum,
ꝙ
quod
illi qui detrahunt Christo,
impediẽ
tes
impedientes
fidem membrorum ipsius, derogant diuinitati eius, cui fides innititur: vnde
nō
non
est simplex detractio,
sed blasphemia.
AD secundum dicendum, quòd
grauius peccatum est contumelia,
quàm detractio, inquantum habet
maiorem contemptum proximi:
sicut & rapina est grauius
peccatũ
peccatum
,
quàm furtum, vt suprà
dictum
est. Contumelia tamen non est grauius peccatum, quàm adulterium:
non enim grauitas adulterij pensatur ex
cōiunctione
coniunctione
corporum, sed
ex deordinatione generationis humanæ. Contumeliosus autem non
sufficienter causat inimicitiam in
alio, sed occasionaliter tantum diuidit vnitos, inquantum, scilicet
per hoc, quòd mala alterius promit, alios quantum in se est, ab eius amicitia separat, licet ad hoc per
eius verba non cogantur. Sic ergo
& detractor occasionaliter est homicida: inquantum, scilicet per sua
verba dat alteri occasionem, vt pro|
ximum odiat vel contemnat. Propter quod in epistola
Clemẽtis
Clementis
dicitur, detractores esse homicidas,
scilicet occasionaliter, quia qui odit
fratrem suum, homicida est, vt dicitur
primæ Ioannis tertio.
AD tertium
dicẽdum
dicendum
, quòd ira
quærit in manifesto vindictam inferre, vt Philosoph. dicit in 2.
Rhetor. Ideo detractio, quæ est in occulto, non est filia iræ sicut contumelia: sed magis inuidiæ, quæ nititur
qualitercunq;
qualitercunque
minuere
gloriā
gloriam
proximi. Nec tamen sequitur propter
hoc,
ꝙ
quod
detractio sit grauior, quàm
contumelia: quia ex minori vitio
potest oriri maius peccatum, sicut
ex ira nascitur homicidium & blasphemia. Origo enim peccatorum
attenditur secundum inclinationem ad finem, quod est ex parte
conuersionis. Grauitas autem peccati magis attenditur ex parte auersionis.
AD quartum dicendum,
ꝙ
quod
quia
homo lætatur in sententia oris sui,
vt dicitur Prouerbiorum 15. inde
est
ꝙ
quod
ille qui detrahit, incipit magis amare, & credere quod dicit: &
per consequens proximum magis
odire, & sic magis recedere à cognitione veritatis. Iste tamen effectus
potest sequi etiam ex alijs peccatis,
quæ pertinent ad odium proximi.