ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm detractio sit grauior omnibus peccatis, quæ in proximũ committuntur. AD tertium sic proceditur. Videtur, quòd detractio sit grauior omnibus peccatis, quæ in proximum committuntur. Quia super illud Psal. 108. "Pro eo, vt me diligerent, detrahebant mihi," dicit gloss. Plus nocent in mẽ bris detrahentes Christo (quia animas creditorum interficiunt) quàm qui eius carnem mox resurrecturam peremerunt. Ex quo videtur, quòd detractio sit grauius peccatum, quàm homicidium, quanto grauius est occidere animam, quàm occidere corpus. Sed homicidium est grauius inter cętera peccata, quę in proximum committuntur: er go & detractio est simpliciter inter omnia grauior. ¶ 2 Præterea. Detractio videtur esse grauius peccatum, quàm contumelia: quia contumeliam potest homo repellere, non autem detractionem latentem. Sed contumelia videtur esse maius peccatum, quàm adulterium, per hoc, quòd adulterium vnit duos in vnam carnem, contumelia autem vnitos in multa diuidit. Ergo detractio est maius peccatum, quàm adulteriũ : quòd tamen inter alia peccata, quæ sunt in proximum, magnam grauitatem habet. ¶ 3 Præterea. Contumelia oritur ex ira, detractio autem ex inuidia: vt patet per † { Libro. 31. cap. 21. i med. } Grego. 31. Moral. Sed inuidia est maius peccatum, quàm ira. Ergo & detractio est maius peccatum, quàm contumelia. Et sic idẽ quod prius. ¶ 4 Præterea. Tanto aliquod peccatum est grauius, quanto inducit grauiorem defectum. Sed detractio inducit grauissimum defectũ , scilicet excæcationem mentis. Dicit enim † { In registro lib. 8. cap. 45. ante medium. } Gregorius. Quid aliud detrahentes faciunt, nisi quòd in puluerem sufflant, & in oculos suos terram excitant: vt vnde plus detractionis perflant, inde minus veritatis videant, ergo detractio est grauissimum peccatũ inter ea, quæ committuntur in proximum. SED contra, Grauius est peccare facto, quàm verbo. Sed detractio est peccatum verbi: adulterium autem & homicidium & furtũ sunt peccata in factis: ergo detractio nō est grauius cæteris peccatis, quæ sunt in proximum. RESPONDEO dicendum, quòd peccata, quæ committuntur in proximum, sunt pensanda per se quidem secundum nocumenta, quæ proximo inferuntur: quia ex hoc habent rationem culpæ. Tanto autem est maius nocumentum, quanto maius bonũ demitur. Cùm autem sit triplex bonum hominis, scilicet bonum animæ, & bonum corporis, & bonum exteriorum rerum. Bonum animæ, quod est maximum, non potest aliter ab alio tolli, nisi occasionaliter, puta per malam persuasionem, quæ necessitatẽ non infert. Sed alia duo bona, scilicet corporis & exteriorum rerum, possunt ab alio violenter auferri. Sed quia bonum corporis præeminet bono exteriorum rerum, grauiora sunt peccata quibus infertur nocumẽtum corpori, quàm ea quibus infertur nocumentum exterioribus rebus. Vnde inter cætera peccata, quæ committuntur in proximum, homicidium grauius est, per quod tollitur vita ꝓximi iam actu existens: consequenter autem adulterium, quod est contra debitum ordinẽ generationis humanæ: per quam est introitus ad vitam. Consequenter autem sunt exteriora bona, inter quæ fama præeminet diuitijs, eò quòd propinquior est spiritualibus bonis. Vnde dicitur Prouerb. 22. "Melius est nomen bonũ , quàm diuitiæ multæ." Et ideo detractio secundum suum genus est maius peccatum, quàm furtum: mi nus tamen, quàm homicidium, vel adulterium. Potest tamen esse alius ordo propter circunstantias aggrauantes, vel diminuentes, per accidens autem grauitas peccati attenditur ex parte peccātis , qui grauius peccat si ex deliberatione peccet, quàm si peccet ex infirmitate vel incautela. Et secundum hoc peccata locutionis habent aliquam leuitatem, inquātum de facili ex lapsu linguæ proueniunt absque magna præmeditatione. AD primum ergo dicendum, ꝙ illi qui detrahunt Christo, impediẽ tes fidem membrorum ipsius, derogant diuinitati eius, cui fides innititur: vnde nō est simplex detractio, sed blasphemia. AD secundum dicendum, quòd grauius peccatum est contumelia, quàm detractio, inquantum habet maiorem contemptum proximi: sicut & rapina est grauius peccatũ , quàm furtum, vt suprà † { Q. 66. articul. 9. } dictum est. Contumelia tamen non est grauius peccatum, quàm adulterium: non enim grauitas adulterij pensatur ex cōiunctione corporum, sed ex deordinatione generationis humanæ. Contumeliosus autem non sufficienter causat inimicitiam in alio, sed occasionaliter tantum diuidit vnitos, inquantum, scilicet per hoc, quòd mala alterius promit, alios quantum in se est, ab eius amicitia separat, licet ad hoc per eius verba non cogantur. Sic ergo & detractor occasionaliter est homicida: inquantum, scilicet per sua verba dat alteri occasionem, vt pro ximum odiat vel contemnat. Propter quod in epistola Clemẽtis † { Habetur de pœnitẽ tia , dist. 1. cap. homicidiorum. } dicitur, detractores esse homicidas, scilicet occasionaliter, quia qui odit fratrem suum, homicida est, vt dicitur primæ Ioannis tertio. AD tertium dicẽdum , quòd ira quærit in manifesto vindictam inferre, vt Philosoph. dicit in 2. † { Lib, 2. ca. 4. declinā do ad finẽ , tom. 6. } Rhetor. Ideo detractio, quæ est in occulto, non est filia iræ sicut contumelia: sed magis inuidiæ, quæ nititur qualitercunq; minuere gloriā proximi. Nec tamen sequitur propter hoc, ꝙ detractio sit grauior, quàm contumelia: quia ex minori vitio potest oriri maius peccatum, sicut ex ira nascitur homicidium & blasphemia. Origo enim peccatorum attenditur secundum inclinationem ad finem, quod est ex parte conuersionis. Grauitas autem peccati magis attenditur ex parte auersionis. AD quartum dicendum, ꝙ quia homo lætatur in sententia oris sui, vt dicitur Prouerbiorum 15. inde est ꝙ ille qui detrahit, incipit magis amare, & credere quod dicit: & per consequens proximum magis odire, & sic magis recedere à cognitione veritatis. Iste tamen effectus potest sequi etiam ex alijs peccatis, quæ pertinent ad odium proximi.