# 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum detractio sit grauior omnibus peccatis, quae in proximum committuntur. AD tertium sic proceditur. Videtur, quod detractio sit grauior omnibus peccatis, quae in proximum committuntur. Quia super illud Psal. 108. "Pro eo, vt me diligerent, detrahebant mihi," dicit gloss. Plus nocent in membris detrahentes Christo (quia animas creditorum interficiunt) quam qui eius carnem mox resurrecturam peremerunt. Ex quo videtur, quod detractio sit grauius peccatum, quam homicidium, quanto grauius est occidere animam, quam occidere corpus. Sed homicidium est grauius inter cetera peccata, que in proximum committuntur: er go & detractio est simpliciter inter omnia grauior. ¶ 2 Praeterea. Detractio videtur esse grauius peccatum, quam contumelia: quia contumeliam potest homo repellere, non autem detractionem latentem. Sed contumelia videtur esse maius peccatum, quam adulterium, per hoc, quod adulterium vnit duos in vnam carnem, contumelia autem vnitos in multa diuidit. Ergo detractio est maius peccatum, quam adulterium : quod tamen inter alia peccata, quae sunt in proximum, magnam grauitatem habet. ¶ 3 Praeterea. Contumelia oritur ex ira, detractio autem ex inuidia: vt patet per + { Libro. 31. cap. 21. i med. } Grego. 31. Moral. Sed inuidia est maius peccatum, quam ira. Ergo & detractio est maius peccatum, quam contumelia. Et sic idem quod prius. ¶ 4 Praeterea. Tanto aliquod peccatum est grauius, quanto inducit grauiorem defectum. Sed detractio inducit grauissimum defectum , scilicet excaecationem mentis. Dicit enim + { In registro lib. 8. cap. 45. ante medium. } Gregorius. Quid aliud detrahentes faciunt, nisi quod in puluerem sufflant, & in oculos suos terram excitant: vt vnde plus detractionis perflant, inde minus veritatis videant, ergo detractio est grauissimum peccatum inter ea, quae committuntur in proximum. SED contra, Grauius est peccare facto, quam verbo. Sed detractio est peccatum verbi: adulterium autem & homicidium & furtum sunt peccata in factis: ergo detractio non est grauius caeteris peccatis, quae sunt in proximum. RESPONDEO dicendum, quod peccata, quae committuntur in proximum, sunt pensanda per se quidem secundum nocumenta, quae proximo inferuntur: quia ex hoc habent rationem culpae. Tanto autem est maius nocumentum, quanto maius bonum demitur. Cum autem sit triplex bonum hominis, scilicet bonum animae, & bonum corporis, & bonum exteriorum rerum. Bonum animae, quod est maximum, non potest aliter ab alio tolli, nisi occasionaliter, puta per malam persuasionem, quae necessitatem non infert. Sed alia duo bona, scilicet corporis & exteriorum rerum, possunt ab alio violenter auferri. Sed quia bonum corporis praeeminet bono exteriorum rerum, grauiora sunt peccata quibus infertur nocumentum corpori, quam ea quibus infertur nocumentum exterioribus rebus. Vnde inter caetera peccata, quae committuntur in proximum, homicidium grauius est, per quod tollitur vita proximi iam actu existens: consequenter autem adulterium, quod est contra debitum ordinem generationis humanae: per quam est introitus ad vitam. Consequenter autem sunt exteriora bona, inter quae fama praeeminet diuitijs, eo quod propinquior est spiritualibus bonis. Vnde dicitur Prouerb. 22. "Melius est nomen bonum , quam diuitiae multae." Et ideo detractio secundum suum genus est maius peccatum, quam furtum: mi nus tamen, quam homicidium, vel adulterium. Potest tamen esse alius ordo propter circunstantias aggrauantes, vel diminuentes, per accidens autem grauitas peccati attenditur ex parte peccantis , qui grauius peccat si ex deliberatione peccet, quam si peccet ex infirmitate vel incautela. Et secundum hoc peccata locutionis habent aliquam leuitatem, inquantum de facili ex lapsu linguae proueniunt absque magna praemeditatione. AD primum ergo dicendum, quod illi qui detrahunt Christo, impedientes fidem membrorum ipsius, derogant diuinitati eius, cui fides innititur: vnde non est simplex detractio, sed blasphemia. AD secundum dicendum, quod grauius peccatum est contumelia, quam detractio, inquantum habet maiorem contemptum proximi: sicut & rapina est grauius peccatum , quam furtum, vt supra + { Q. 66. articul. 9. } dictum est. Contumelia tamen non est grauius peccatum, quam adulterium: non enim grauitas adulterij pensatur ex coniunctione corporum, sed ex deordinatione generationis humanae. Contumeliosus autem non sufficienter causat inimicitiam in alio, sed occasionaliter tantum diuidit vnitos, inquantum, scilicet per hoc, quod mala alterius promit, alios quantum in se est, ab eius amicitia separat, licet ad hoc per eius verba non cogantur. Sic ergo & detractor occasionaliter est homicida: inquantum, scilicet per sua verba dat alteri occasionem, vt pro ximum odiat vel contemnat. Propter quod in epistola Clementis + { Habetur de poenitentia , dist. 1. cap. homicidiorum. } dicitur, detractores esse homicidas, scilicet occasionaliter, quia qui odit fratrem suum, homicida est, vt dicitur primae Ioannis tertio. AD tertium dicendum , quod ira quaerit in manifesto vindictam inferre, vt Philosoph. dicit in 2. + { Lib, 2. ca. 4. declinando ad finem , tom. 6. } Rhetor. Ideo detractio, quae est in occulto, non est filia irae sicut contumelia: sed magis inuidiae, quae nititur qualitercunque minuere gloriam proximi. Nec tamen sequitur propter hoc, quod detractio sit grauior, quam contumelia: quia ex minori vitio potest oriri maius peccatum, sicut ex ira nascitur homicidium & blasphemia. Origo enim peccatorum attenditur secundum inclinationem ad finem, quod est ex parte conuersionis. Grauitas autem peccati magis attenditur ex parte auersionis. AD quartum dicendum, quod quia homo laetatur in sententia oris sui, vt dicitur Prouerbiorum 15. inde est quod ille qui detrahit, incipit magis amare, & credere quod dicit: & per consequens proximum magis odire, & sic magis recedere a cognitione veritatis. Iste tamen effectus potest sequi etiam ex alijs peccatis, quae pertinent ad odium proximi. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est. Detractio est grauius peccatum quam furtum, minus autem quam homicidium & adulterium. De hoc articulo videte supra quaestione praecedenti. Vbi disputatum est, quod nam sit grauius peccatum, detractio an contumelia .