AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd audiens qui tolerat detrahentem, non grauiter peccet. Non enim aliquis magis tenetur alteri, quàm sibiipsi. Sed laudabile est si patiẽter homo suos detractores toleret. Dicit enim { Homil. 9. in Ezech. parum ante mediũ . } Gregorius super Ezechielem homilia nona, "Linguas detrahentium, sicut nostro studio non debemus excitare, ne ipsi pereant: ita per suam malitiam excitatas debemus æquanimiter tolerare, vt nobis meritum crescat." Ergo non peccat aliquis, si detractionibus aliorum non resistat.