ΒΆ 3 Praeterea. Nullus debet impedire id quod est in vtilitatem aliorum. Sed detractio frequenter est in vtilitatem aliorum, contra quos detrahitur. Dicit enim + { 6. q. 1. ca. oues pastorem. } Pius papa, Nonnunquam detractio aduersus bonos concitatur: vt quos vel domestica adulatio, vel aliorum fauor in altum extulerat, detractio humiliet, ergo aliquis non debet detractores impedire.