RESPONDEO dicendum, quod secundum Apostolum ad Romanos primo, "Digni sunt morte non solum qui peccata faciunt, sed etiam qui facientibus peccata consentiunt." Quod quidem contingit dupliciter. Vno modo directe, quando scilicet quis inducit alium ad peccatum, vel ei placet peccatum. Alio modo indirecte, quando scilicet non resistit, cum resistere possit. Et hoc contingit quandoque non quia peccatum placeat, sed propter aliquem humanum timorem. Dicendum est ergo, quod si aliquis detractiones audiat absque resistentia, videtur detractori consentire: vnde fit particeps peccati eius. Et si quidem inducat eum ad detrahendum , vel saltem placeat ei detractio propter odium eius, cui detrahitur, non minus peccat, quam detrahens, & quandoque magis. Vnde Bernardus + { Libr. 2. de consideratione ad Eugenium circa finem illius. } dicit, Detrahere aut detrahentem audire, quid horum damnabilius sit, non facile dixerim. Si vero non placeat ei peccatum, sed ex timore, vel negligentia, vel etiam verecundia quadam omittat repellere detrahentem, peccat quidem, sed multominus quam detrahens, & plerunque venialiter. Quandoque etiam hoc potest esse peccatum mortale, vel propter hoc, quod alicui ex officio incumbit detrahentem corrigere, vel propter aliquod periculum consequens , vel propter radicem, qua timor humanus quandoque potest esse peccatum mortale, vt supra habitum + { Q. 19. articul. 3. } est.