RESPONDEO dicendum, quòd secundum Apostolum ad Romanos primo, "Digni sunt morte non solùm qui peccata faciunt, sed etiam qui facientibus peccata consentiunt." Quod quidem contingit dupliciter. Vno modo directè, quando scilicet quis inducit alium ad peccatum, vel ei placet peccatum. Alio modo indirectè, quando scilicet non resistit, cùm resistere possit. Et hoc contingit quandoque non quia peccatum placeat, sed propter aliquem humanum timorem. Dicendum est ergo, quòd si aliquis detractiones audiat absque resistentia, videtur detractori consentire: vnde fit particeps peccati eius. Et si quidem inducat eũ ad detrahẽdum , vel saltem placeat ei detractio propter odiũ eius, cui detrahitur, nō minus peccat, quàm detrahens, & quandoque magis. Vnde Bernardus † { Libr. 2. de consideratiōe ad Eugeniũ circa finem illius. } dicit, Detrahere aut detrahẽtem audire, quid horum damnabilius sit, non facilè dixerim. Si verò non placeat ei peccatum, sed ex timore, vel negligentia, vel etiam verecũdia quadam omittat repellere detrahentem, peccat quidem, sed multominus quàm detrahens, & plerunque venialiter. Quandoque etiam hoc potest esse peccatũ mortale, vel propter hoc, quòd alicui ex officio incumbit detrahentem corrigere, vel propter aliquod periculum cōsequens , vel propter radicem, qua timor humanus quandoque potest esse peccatum mortale, vt suprà habitũ † { Q. 19. articul. 3. } est.