AD primum ergo dicendum, quod detractiones suas nullus audit: quia scilicet mala quae dicuntur de aliquo, eo audiente, non sunt detractiones, proprie loquendo, sed contumeliae, vt dictum + { Arti. 1. ad secundum. } est. Possunt tamen ad notitiam alicuius detractiones contra ipsum factae aliorum relationibus peruenire. Et tunc sui arbitrij est detrimentum suae famae pati, nisi hoc vergat in periculum aliorum, vt supra dictum + { In corp. artic. & quaestio . 72. art. 3. } est. Et ideo in hoc potest commendari eius patientia, quod patienter proprias detractiones sustinet: non autem est sui arbitrij, quod patiatur detrimentum famae alterius. Et ideo in culpam ei vertitur, si non resistit, cum possit resistere, eadem ratione qua tenetur aliquis subleuare asinum alterius iacentem sub onere, vt praecipitur Deuter. 22.