AD primum ergo dicendum, ꝙ detractiones suas nullus audit: quia scilicet mala quæ dicuntur de aliquo, eo audiente, non sunt detractiones, propriè loquendo, sed contumeliæ, vt dictum † { Arti. 1. ad secundum. } est. Possunt tamen ad notitiam alicuius detractiones contra ipsum factæ aliorum relationibus peruenire. Et tunc sui arbitrij est detrimentum suæ famæ pati, nisi hoc vergat in periculum aliorum, vt suprà dictum † { In corp. artic. & qō . 72. art. 3. } est. Et ideo in hoc potest commendari eius patientia, quòd patienter proprias detractiones sustinet: non autem est sui arbitrij, quòd patiatur detrimentum famæ alterius. Et ideo in culpam ei vertitur, si non resistit, cùm possit resistere, eadem ratione qua tenetur aliquis subleuare asinum alterius iacentem sub onere, vt præcipitur Deuter. 22.