AD secundum dicendum, quod non semper aliquis debet resistere detractori, arguendo eum de falsitate, maxime si quis sciat verum esse quod dicitur: sed debet eum verbis redarguere de hoc, quod peccat fratri detrahendo, vel saltem ostendere, quod ei detractio displiceat per tristitiam faciei: quia, vt dicitur Prouerbiorum vicesimo quinto. "Ventus Aquilo dissipat pluuias, & facies tristis linguam detrahentem."