AD secundum dicendum, quòd non semper aliquis debet resistere detractori, arguendo eum de falsitate, maximè si quis sciat verum esse quod dicitur: sed debet eum verbis redarguere de hoc, quòd peccat fratri detrahendo, vel saltem ostendere, quòd ei detractio displiceat per tristitiam faciei: quia, vt dicitur Prouerbiorum vicesimo quinto. "Ventus Aquilo dissipat pluuias, & facies tristis linguam detrahentem."