AD Quartum sic proceditur. Videtur, quod audiens qui tolerat detrahentem, non grauiter peccet. Non enim aliquis magis tenetur alteri, quam sibiipsi. Sed laudabile est si patienter homo suos detractores toleret. Dicit enim { Homil. 9. in Ezech. parum ante medium . } Gregorius super Ezechielem homilia nona, "Linguas detrahentium, sicut nostro studio non debemus excitare, ne ipsi pereant: ita per suam malitiam excitatas debemus aequanimiter tolerare, vt nobis meritum crescat." Ergo non peccat aliquis, si detractionibus aliorum non resistat. ¶ 2 Praeterea. Eccles. quarto dicitur, "Non contradicas verbo veritatis vllo modo." Sed quandoque aliquis detrahit, verba veritatis dicendo, vt supra dictum + { Art. 1. huius quaest. ad tertium . } est. Ergo videtur, quod non semper teneatur homo detractoribus resistere. ¶ 3 Praeterea. Nullus debet impedire id quod est in vtilitatem aliorum. Sed detractio frequenter est in vtilitatem aliorum, contra quos detrahitur. Dicit enim + { 6. q. 1. ca. oues pastorem. } Pius papa, Nonnunquam detractio aduersus bonos concitatur: vt quos vel domestica adulatio, vel aliorum fauor in altum extulerat, detractio humiliet, ergo aliquis non debet detractores impedire. SED contra est, quod Hieronymus + { In epistola ad Nepotianum, in vlt. pagina ante finem epistol. to. 1. } dicit, "Caue ne linguam aut aures habeas PRURIENTES , aut alijs de trahas, aut alios audias detrahentes ." RESPONDEO dicendum, quod secundum Apostolum ad Romanos primo, "Digni sunt morte non solum qui peccata faciunt, sed etiam qui facientibus peccata consentiunt." Quod quidem contingit dupliciter. Vno modo directe, quando scilicet quis inducit alium ad peccatum, vel ei placet peccatum. Alio modo indirecte, quando scilicet non resistit, cum resistere possit. Et hoc contingit quandoque non quia peccatum placeat, sed propter aliquem humanum timorem. Dicendum est ergo, quod si aliquis detractiones audiat absque resistentia, videtur detractori consentire: vnde fit particeps peccati eius. Et si quidem inducat eum ad detrahendum , vel saltem placeat ei detractio propter odium eius, cui detrahitur, non minus peccat, quam detrahens, & quandoque magis. Vnde Bernardus + { Libr. 2. de consideratione ad Eugenium circa finem illius. } dicit, Detrahere aut detrahentem audire, quid horum damnabilius sit, non facile dixerim. Si vero non placeat ei peccatum, sed ex timore, vel negligentia, vel etiam verecundia quadam omittat repellere detrahentem, peccat quidem, sed multominus quam detrahens, & plerunque venialiter. Quandoque etiam hoc potest esse peccatum mortale, vel propter hoc, quod alicui ex officio incumbit detrahentem corrigere, vel propter aliquod periculum consequens , vel propter radicem, qua timor humanus quandoque potest esse peccatum mortale, vt supra habitum + { Q. 19. articul. 3. } est. AD primum ergo dicendum, quod detractiones suas nullus audit: quia scilicet mala quae dicuntur de aliquo, eo audiente, non sunt detractiones, proprie loquendo, sed contumeliae, vt dictum + { Arti. 1. ad secundum. } est. Possunt tamen ad notitiam alicuius detractiones contra ipsum factae aliorum relationibus peruenire. Et tunc sui arbitrij est detrimentum suae famae pati, nisi hoc vergat in periculum aliorum, vt supra dictum + { In corp. artic. & quaestio . 72. art. 3. } est. Et ideo in hoc potest commendari eius patientia, quod patienter proprias detractiones sustinet: non autem est sui arbitrij, quod patiatur detrimentum famae alterius. Et ideo in culpam ei vertitur, si non resistit, cum possit resistere, eadem ratione qua tenetur aliquis subleuare asinum alterius iacentem sub onere, vt praecipitur Deuter. 22. AD secundum dicendum, quod non semper aliquis debet resistere detractori, arguendo eum de falsitate, maxime si quis sciat verum esse quod dicitur: sed debet eum verbis redarguere de hoc, quod peccat fratri detrahendo, vel saltem ostendere, quod ei detractio displiceat per tristitiam faciei: quia, vt dicitur Prouerbiorum vicesimo quinto. "Ventus Aquilo dissipat pluuias, & facies tristis linguam detrahentem." AD tertium dicendum, quod vtilitas quae ex detractione prouenit, non est ex intentione detrahentis, sed ex Dei ordinatione, qui ex quolibet malo elicit bonum. Et ideo nihilominus est detractoribus resistendum, sicut & raptoribus, vel oppressoribus aliorum, quanuis ex hoc oppressis vel spoliatis, per patientiam meritum crescat.