ARTICVLVS IIII.Vtrùm audiens, qui tolerat detrahentem, grauiter peccet.

Source
AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd audiens qui tolerat detrahentem, non grauiter peccet. Non enim aliquis magis tenetur alteri, quàm sibiipsi. Sed laudabile est si patiẽter patienter homo suos detractores toleret. Dicit enim
Gregorius super Ezechielem homilia nona, Linguas detrahentium, sicut nostro studio non debemus excitare, ne ipsi pereant: ita per suam malitiam excitatas debemus æquanimiter tolerare, vt nobis meritum crescat. Ergo non peccat aliquis, si detractionibus aliorum non resistat.
¶ 2 Præterea. Eccles. quarto dicitur, Non contradicas verbo veritatis vllo modo. Sed quandoq́ue aliquis detrahit, verba veritatis dicendo, vt suprà dictum
est. Ergo videtur, quòd non semper teneatur homo detractoribus resistere.
¶ 3 Præterea. Nullus debet impedire id quod est in vtilitatem aliorum. Sed detractio frequenter est in vtilitatem aliorum, contra quos detrahitur. Dicit enim
6. q. 1. cà. oues pastorem.
Pius papa, Nonnunquam detractio aduersus bonos concitatur: vt quos vel domestica adulatio, vel aliorum fauor in altum extulerat, detractio humiliet, ergo aliquis non debet detractores impedire.
SED contra est, quod Hieronymus
dicit, Caue ne linguam aut aures habeas pruriẽtes PRURIENTES , aut alijs de| trahas, aut alios audias detrahẽtes detrahentes .
RESPONDEO dicendum, quòd secundum Apostolum ad Romanos primo, Digni sunt morte non solùm qui peccata faciunt, sed etiam qui facientibus peccata consentiunt. Quod quidem contingit dupliciter. Vno modo directè, quando scilicet quis inducit alium ad peccatum, vel ei placet peccatum. Alio modo indirectè, quando scilicet non resistit, cùm resistere possit. Et hoc contingit quandoque non quia peccatum placeat, sed propter aliquem humanum timorem. Dicendum est ergo, quòd si aliquis detractiones audiat absque resistentia, videtur detractori consentire: vnde fit particeps peccati eius. Et si quidem inducat eum ad detrahẽdum detrahendum , vel saltem placeat ei detractio propter odiũ odium eius, cui detrahitur, non minus peccat, quàm detrahens, & quandoque magis. Vnde Bernardus
dicit, Detrahere aut detrahẽtem detrahentem audire, quid horum damnabilius sit, non facilè dixerim. Si verò non placeat ei peccatum, sed ex timore, vel negligentia, vel etiam verecũdia verecundia quadam omittat repellere detrahentem, peccat quidem, sed multominus quàm detrahens, & plerunque venialiter. Quandoque etiam hoc potest esse peccatũ peccatum mortale, vel propter hoc, quòd alicui ex officio incumbit detrahentem corrigere, vel propter aliquod periculum cōsequens consequens , vel propter radicem, qua timor humanus quandoque potest esse peccatum mortale, vt suprà habitũ habitum
Q. 19. articul. 3.
est.
AD primum ergo dicendum, quod detractiones suas nullus audit: quia scilicet mala quæ dicuntur de aliquo, eo audiente, non sunt detractiones, propriè loquendo, sed contumeliæ, vt dictum
Arti. 1. ad secundum.
est. Possunt tamen ad notitiam alicuius detractiones contra ipsum factæ aliorum relationibus peruenire. Et tunc sui arbitrij est detrimentum suæ famæ pati, nisi hoc vergat in periculum aliorum, vt suprà dictum
est. Et ideo in hoc potest commendari eius patientia, quòd patienter proprias detractiones sustinet: non autem est sui arbitrij, quòd patiatur detrimentum famæ alterius. Et ideo in culpam ei vertitur, si non resistit, cùm possit resistere, eadem ratione qua tenetur aliquis subleuare asinum alterius iacentem sub onere, vt præcipitur Deuter. 22.
AD secundum dicendum, quòd non semper aliquis debet resistere detractori, arguendo eum de falsitate, maximè si quis sciat verum esse quod dicitur: sed debet eum verbis redarguere de hoc, quòd peccat fratri detrahendo, vel saltem ostendere, quòd ei detractio displiceat per tristitiam faciei: quia, vt dicitur Prouerbiorum vicesimo quinto. Ventus Aquilo dissipat pluuias, & facies tristis linguam detrahentem.
AD tertium dicendum, quòd vtilitas quæ ex detractione prouenit, non est ex intentione detrahentis, sed ex Dei ordinatione, qui ex quolibet malo elicit bonum. Et ideo nihilominus est detractoribus | resistendum, sicut & raptoribus, vel oppressoribus aliorum, quanuis ex hoc oppressis vel spoliatis, per patientiam meritum crescat.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio est in expositione huius articuli. Non solum qui inducit alterum ad detrahendum, verum etiā etiam ei qui paratus est animum addit gestu, vel applausu, verbis vel factis peccat mortaliter contra iustitiam: & tenetur restituere. Hæc conclusio patet ex supradictis quæst. 62. articul. 7. Vbi definitur quòd qui est con causa iniustæ actionis peccat mortaliter & tenetur restituere. Sed iste talis est con causa iniustæ actionis: ergo tenetur restituere.
Secunda conclusio. Qui non inducit alterum ad detrahendum, neque auget animum, sed tantum gaudet & complacet in detractione, peccat mortaliter ex genere suo contra charitatem & non contra iustitiam. Probatur. Nam iste talis tantum habet complacentiam de malo proximi, neque aufert ab illo aliquod bonum: ergo non peccat ex genere contra iustitiam, sed contra charitatem.
Tertia conclusio. Prælatus eius qui infamauit, si non resistat detrahenti & infamanti: peccat mortaliter contra iustitiam. Probatur. Nam Prælatus ex officio & iustitia tenetur promouere bonum spirituale subditorum, ac subinde tenetur corrigere & emendare subditos: ergo si non faciat peccat mortaliter contra iustitiam.
Quarta conclusio. Prælatus eius qui infamatus est, si non resistat detrahenti & infamanti, peccat mortaliter contra iustitiam: & tenetur ad restitutionem faciendam infamato. Hæc cōclusio conclusio probatur. Nam non obstans qui obstare tenetur ex iustitia, si non obstet peccat mortaliter contra iustitiam, & tenetur ad restitutionem, vt dictum est supra quæstione 62. artic. 7. sed prælatus tenetur obstare ex officio & iustitia: ergo si non obstet peccat contra iustitiam & tenetur restituere. Minor probatur. Nam præ latus ex officio & iustitia tenetur procurare omnia necessaria ad virtutem: sed fama est maximè necessaria ad virtutem in subditis, sicuti diximus artic. 2. ergo &c.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur in hoc articulo. An Prælatus qui non resistit subdito detrahenti & infamanti non subditum sed extraneũ extraneum , teneatur ad restitutionem faciendam ipsi extraneo. Et videtur quod sic. Nam iste Prælatus peccat contra iustitiam, vt patet ex tertia conclusione: ergo tenetur restituere: esse enim peccatum contra iustitiam obligat ad restitutionem.
Secundò. Si princeps secularis non resistat furanti & expolianti non subditum, tenetur ad restitutionem: ergo eadem ratio est omnino de prælato. Antecedens probatur. Nam si verbi gratia. Rex Hispaniæ non resistat ciui Hispaniensi expoliāti expolianti Gallum, iustè Rex Gallię posset conqueri & bellum inijcere contra Regem Hispaniensem: ergo Rex Hispaniæ tenetur restituere ex iustitia.
His non obstantibus sit quinta conclusio. Talis prælatus non tenetur restituere ex iustitia, detrimenta data non subditorum. Probatur conclusio. Nam hac ratione diximus in quarta cōclusione conclusione quod tenetur restituere famā famam subdito ex iustitia quoniā quoniam tenetur promouere bonum spirituale subditi ad quod maximè necessaria est fama, sed præ latus non tenetur promouere bonum spirituale non subditi, ergo. ¶ Ad argumenta in contrarium ad primum respondetur, quòd iste non peccat contra iustitiam in ordine ad non subditum, vnde non tenetur ei ex iustitia aliquid restituere: peccat autẽ autem mortaliter contra iustitiam in ordine ad subditum, vnde aliquam restitutionem tenetur ei facere ex iustitia, scilicet corrigere illum & compellere, vt restituat famam non subdito, & ita se debet habere, ac si prælatus non adesset detrahenti, & infamanti, sed postea detractio ad eius notitiam peruenisset.
Ad secundum respondetur, quòd princeps secularis ad eundem modum se debet gerere: itaq́ue itaque tenetur ex iustitia compellere illum vt restituat omnia detrimenta quæ dedit non subdito, non ex obligatione aliqua iustitiæ in ordine ad non subditũ subditum : sed in ordine ad subditum.
Contra quartam conclusionem, & hoc vltimum, est argumentũ argumentum . Nam prælatus, tantum tenetur procurare bonum spirituale suorum subditorum: sed fama non est bonum spirituale, annumeratur enim inter bona temporalia: ergo. Et confirmatur. Nam prælatus tantum tenetur procurare, quòd subditi non peccent, vel quòd studiose viuant: sed qui infamatus est non peccat, sed qui infamauit: ergo. Confirmatur secundo. Nam aliquando sanctissimum est, quòd infamatus non resistat detrahenti, sed prælatus tenetur ꝓcurare procurare bonũ bonum spirituale subditi: ergo in tali casu non tenet̃ tenetur resistere detrahẽti detrahenti .
Ad hoc argumentum respōdetur respondetur , quòd prælatus non solum tenetur procurare bonum spirituale, verum etiam omnia bona temporalia, quæ necessaria sunt ad bonum spirituale: fama vero vt iam diximus, valde necessaria est ad virtutem colendam. Ad primam confirmationem patet ex solutione ad argumentum.
Ad secundam confirmationem respondetur, quòd subditus potest cedere iuri suo, prælatus vero non potest cedere iuri subditorum: vnde casus potest contingere, vt subditus sanctissimè faciat non resistendo detrahenti: in quo prælatus peccet contra iustitiam & teneatur ad restitutionem, si non resistat.
Secundò respondetur, quòd subditus non resistendo maiorem gloriam & famam acquirit, & fit illustrior apud viros studiosos & prudentes: ex eo vero quod prælatus non resistat detrahenti & infamanti subditum, subditus non acquirit maiorem gloriam & famam: sed potius alij confirmantur in infamia.
Vltima conclusio. Persona particularis quæ non complacet in detractione, vt plurimum peccat venialiter si non resistat detrahenti. Nam vt plurimum potest facile resistere, vel ostendendo tristem faciem, vel miscendo alia colloquia: vnde Diuus Thomas in fine articuli, dicit, quòd si non complacet in detractione, sed non resistit ex timore humano, vel ex negligentia, vel ex verecundia: vt plurimum peccat venialiter, ipse tamen excipit duos casus: vt patet in articulo.
Loading...