DVbitatur in hoc articulo. An Praelatus qui non resistit subdito detrahenti & infamanti non subditum sed extraneum , teneatur ad restitutionem faciendam ipsi extraneo. Et videtur quod sic. Nam iste Praelatus peccat contra iustitiam, vt patet ex tertia conclusione: ergo tenetur restituere: esse enim peccatum contra iustitiam obligat ad restitutionem.