DVbitatur in hoc articulo. An Prælatus qui non resistit subdito detrahenti & infamanti non subditum sed extraneũ , teneatur ad restitutionem faciendam ipsi extraneo. Et videtur ꝙ sic. Nam iste Prælatus peccat contra iustitiam, vt patet ex tertia conclusione: ergo tenetur restituere: esse enim peccatum contra iustitiam obligat ad restitutionem.