Contra quartam conclusionem, & hoc vltimum, est argumentum . Nam praelatus, tantum tenetur procurare bonum spirituale suorum subditorum: sed fama non est bonum spirituale, annumeratur enim inter bona temporalia: ergo. Et confirmatur. Nam praelatus tantum tenetur procurare, quod subditi non peccent, vel quod studiose viuant: sed qui infamatus est non peccat, sed qui infamauit: ergo. Confirmatur secundo. Nam aliquando sanctissimum est, quod infamatus non resistat detrahenti, sed praelatus tenetur procurare bonum spirituale subditi: ergo in tali casu non tenetur resistere detrahenti .