SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio est in expositione huius articuli. Non solum qui inducit alterum ad detrahendum, verum etiam ei qui paratus est animum addit gestu, vel applausu, verbis vel factis peccat mortaliter contra iustitiam: & tenetur restituere. Haec conclusio patet ex supradictis quaest. 62. articul. 7. Vbi definitur quod qui est con causa iniustae actionis peccat mortaliter & tenetur restituere. Sed iste talis est con causa iniustae actionis: ergo tenetur restituere. Secunda conclusio. Qui non inducit alterum ad detrahendum, neque auget animum, sed tantum gaudet & complacet in detractione, peccat mortaliter ex genere suo contra charitatem & non contra iustitiam. Probatur. Nam iste talis tantum habet complacentiam de malo proximi, neque aufert ab illo aliquod bonum: ergo non peccat ex genere contra iustitiam, sed contra charitatem. Tertia conclusio. Praelatus eius qui infamauit, si non resistat detrahenti & infamanti: peccat mortaliter contra iustitiam. Probatur. Nam Praelatus ex officio & iustitia tenetur promouere bonum spirituale subditorum, ac subinde tenetur corrigere & emendare subditos: ergo si non faciat peccat mortaliter contra iustitiam. Quarta conclusio. Praelatus eius qui infamatus est, si non resistat detrahenti & infamanti, peccat mortaliter contra iustitiam: & tenetur ad restitutionem faciendam infamato. Haec conclusio probatur. Nam non obstans qui obstare tenetur ex iustitia, si non obstet peccat mortaliter contra iustitiam, & tenetur ad restitutionem, vt dictum est supra quaestione 62. artic. 7. sed praelatus tenetur obstare ex officio & iustitia: ergo si non obstet peccat contra iustitiam & tenetur restituere. Minor probatur. Nam prae latus ex officio & iustitia tenetur procurare omnia necessaria ad virtutem: sed fama est maxime necessaria ad virtutem in subditis, sicuti diximus artic. 2. ergo &c. COMMENTARIVS. DVbitatur in hoc articulo. An Praelatus qui non resistit subdito detrahenti & infamanti non subditum sed extraneum , teneatur ad restitutionem faciendam ipsi extraneo. Et videtur quod sic. Nam iste Praelatus peccat contra iustitiam, vt patet ex tertia conclusione: ergo tenetur restituere: esse enim peccatum contra iustitiam obligat ad restitutionem. Secundo. Si princeps secularis non resistat furanti & expolianti non subditum, tenetur ad restitutionem: ergo eadem ratio est omnino de praelato. Antecedens probatur. Nam si verbi gratia. Rex Hispaniae non resistat ciui Hispaniensi expolianti Gallum, iuste Rex Gallie posset conqueri & bellum inijcere contra Regem Hispaniensem: ergo Rex Hispaniae tenetur restituere ex iustitia. His non obstantibus sit quinta conclusio. Talis praelatus non tenetur restituere ex iustitia, detrimenta data non subditorum. Probatur conclusio. Nam hac ratione diximus in quarta conclusione quod tenetur restituere famam subdito ex iustitia quoniam tenetur promouere bonum spirituale subditi ad quod maxime necessaria est fama, sed prae latus non tenetur promouere bonum spirituale non subditi, ergo. ΒΆ Ad argumenta in contrarium ad primum respondetur, quod iste non peccat contra iustitiam in ordine ad non subditum, vnde non tenetur ei ex iustitia aliquid restituere: peccat autem mortaliter contra iustitiam in ordine ad subditum, vnde aliquam restitutionem tenetur ei facere ex iustitia, scilicet corrigere illum & compellere, vt restituat famam non subdito, & ita se debet habere, ac si praelatus non adesset detrahenti, & infamanti, sed postea detractio ad eius notitiam peruenisset. Ad secundum respondetur, quod princeps secularis ad eundem modum se debet gerere: itaque tenetur ex iustitia compellere illum vt restituat omnia detrimenta quae dedit non subdito, non ex obligatione aliqua iustitiae in ordine ad non subditum : sed in ordine ad subditum. Contra quartam conclusionem, & hoc vltimum, est argumentum . Nam praelatus, tantum tenetur procurare bonum spirituale suorum subditorum: sed fama non est bonum spirituale, annumeratur enim inter bona temporalia: ergo. Et confirmatur. Nam praelatus tantum tenetur procurare, quod subditi non peccent, vel quod studiose viuant: sed qui infamatus est non peccat, sed qui infamauit: ergo. Confirmatur secundo. Nam aliquando sanctissimum est, quod infamatus non resistat detrahenti, sed praelatus tenetur procurare bonum spirituale subditi: ergo in tali casu non tenetur resistere detrahenti . Ad hoc argumentum respondetur , quod praelatus non solum tenetur procurare bonum spirituale, verum etiam omnia bona temporalia, quae necessaria sunt ad bonum spirituale: fama vero vt iam diximus, valde necessaria est ad virtutem colendam. Ad primam confirmationem patet ex solutione ad argumentum. Ad secundam confirmationem respondetur, quod subditus potest cedere iuri suo, praelatus vero non potest cedere iuri subditorum: vnde casus potest contingere, vt subditus sanctissime faciat non resistendo detrahenti: in quo praelatus peccet contra iustitiam & teneatur ad restitutionem, si non resistat. Secundo respondetur, quod subditus non resistendo maiorem gloriam & famam acquirit, & fit illustrior apud viros studiosos & prudentes: ex eo vero quod praelatus non resistat detrahenti & infamanti subditum, subditus non acquirit maiorem gloriam & famam: sed potius alij confirmantur in infamia. Vltima conclusio. Persona particularis quae non complacet in detractione, vt plurimum peccat venialiter si non resistat detrahenti. Nam vt plurimum potest facile resistere, vel ostendendo tristem faciem, vel miscendo alia colloquia: vnde Diuus Thomas in fine articuli, dicit, quod si non complacet in detractione, sed non resistit ex timore humano, vel ex negligentia, vel ex verecundia: vt plurimum peccat venialiter, ipse tamen excipit duos casus: vt patet in articulo.