SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio est in expositione huius articuli. Non solum qui inducit alterum ad detrahendum, verum etiā ei qui paratus est animum addit gestu, vel applausu, verbis vel factis peccat mortaliter contra iustitiam: & tenetur restituere. Hæc conclusio patet ex supradictis quæst. 62. articul. 7. Vbi definitur quòd qui est con causa iniustæ actionis peccat mortaliter & tenetur restituere. Sed iste talis est con causa iniustæ actionis: ergo tenetur restituere. Secunda conclusio. Qui non inducit alterum ad detrahendum, neque auget animum, sed tantum gaudet & complacet in detractione, peccat mortaliter ex genere suo contra charitatem & non contra iustitiam. Probatur. Nam iste talis tantum habet complacentiam de malo proximi, neque aufert ab illo aliquod bonum: ergo non peccat ex genere contra iustitiam, sed contra charitatem. Tertia conclusio. Prælatus eius qui infamauit, si non resistat detrahenti & infamanti: peccat mortaliter contra iustitiam. Probatur. Nam Prælatus ex officio & iustitia tenetur promouere bonum spirituale subditorum, ac subinde tenetur corrigere & emendare subditos: ergo si non faciat peccat mortaliter contra iustitiam. Quarta conclusio. Prælatus eius qui infamatus est, si non resistat detrahenti & infamanti, peccat mortaliter contra iustitiam: & tenetur ad restitutionem faciendam infamato. Hæc cōclusio probatur. Nā nō obstans qui obstare tenetur ex iustitia, si non obstet peccat mortaliter contra iustitiam, & tenetur ad restitutionem, vt dictum est supra quæstione 62. artic. 7. sed prælatus tenetur obstare ex officio & iustitia: ergo si non obstet peccat contra iustitiam & tenetur restituere. Minor probatur. Nam præ latus ex officio & iustitia tenetur procurare omnia necessaria ad virtutem: sed fama est maximè necessaria ad virtutem in subditis, sicuti diximus artic. 2. ergo &c. COMMENTARIVS. DVbitatur in hoc articulo. An Prælatus qui non resistit subdito detrahenti & infamanti non subditum sed extraneũ , teneatur ad restitutionem faciendam ipsi extraneo. Et videtur ꝙ sic. Nam iste Prælatus peccat contra iustitiam, vt patet ex tertia conclusione: ergo tenetur restituere: esse enim peccatum contra iustitiam obligat ad restitutionem. Secundò. Si princeps secularis non resistat furanti & expolianti non subditum, tenetur ad restitutionem: ergo eadem ratio est omnino de prælato. Antecedens probatur. Nam si verbi gratia. Rex Hispaniæ non resistat ciui Hispaniensi expoliāti Gallum, iustè Rex Gallię posset conqueri & bellum inijcere contra Regem Hispaniensem: ergo Rex Hispaniæ tenetur restituere ex iustitia. His non obstantibus sit quinta conclusio. Talis prælatus non tenetur restituere ex iustitia, detrimenta data non subditorum. Probatur conclusio. Nam hac ratione diximus in quarta cōclusione quod tenetur restituere famā subdito ex iustitia quoniā tenetur promouere bonum spirituale subditi ad quod maximè necessaria est fama, sed præ latus non tenetur promouere bonum spirituale non subditi, ergo. ¶ Ad argumenta in contrarium ad primum respondetur, quòd iste non peccat contra iustitiam in ordine ad non subditum, vnde non tenetur ei ex iustitia aliquid restituere: peccat autẽ mortaliter contra iustitiam in ordine ad subditum, vnde aliquam restitutionem tenetur ei facere ex iustitia, scilicet corrigere illum & compellere, vt restituat famam non subdito, & ita se debet habere, ac si prælatus non adesset detrahenti, & infamanti, sed postea detractio ad eius notitiam peruenisset. Ad secundum respondetur, quòd princeps secularis ad eundem modum se debet gerere: itaq́ue tenetur ex iustitia compellere illum vt restituat omnia detrimenta quæ dedit non subdito, non ex obligatione aliqua iustitiæ in ordine ad non subditũ : sed in ordine ad subditum. Contra quartam conclusionem, & hoc vltimum, est argumentũ . Nam prælatus, tantum tenetur procurare bonum spirituale suorum subditorum: sed fama non est bonum spirituale, annumeratur enim inter bona temporalia: ergo. Et confirmatur. Nam prælatus tantum tenetur procurare, quòd subditi non peccent, vel quòd studiose viuant: sed qui infamatus est non peccat, sed qui infamauit: ergo. Confirmatur secundo. Nam aliquando sanctissimum est, quòd infamatus non resistat detrahenti, sed prælatus tenetur ꝓcurare bonũ spirituale subditi: ergo in tali casu nō tenet̃ resistere detrahẽti . Ad hoc argumentum respōdetur , quòd prælatus non solum tenetur procurare bonum spirituale, verum etiam omnia bona temporalia, quæ necessaria sunt ad bonum spirituale: fama vero vt iam diximus, valde necessaria est ad virtutem colendam. Ad primam confirmationem patet ex solutione ad argumentum. Ad secundam confirmationem respondetur, quòd subditus potest cedere iuri suo, prælatus vero non potest cedere iuri subditorum: vnde casus potest contingere, vt subditus sanctissimè faciat non resistendo detrahenti: in quo prælatus peccet contra iustitiam & teneatur ad restitutionem, si non resistat. Secundò respondetur, quòd subditus nō resistendo maiorem gloriam & famam acquirit, & fit illustrior apud viros studiosos & prudentes: ex eo vero quod prælatus non resistat detrahenti & infamanti subditum, subditus non acquirit maiorem gloriam & famam: sed potius alij confirmantur in infamia. Vltima conclusio. Persona particularis quæ non complacet in detractione, vt plurimum peccat venialiter si nũ resistat detrahenti. Nam vt plurimum potest facile resistere, vel ostendendo tristem faciem, vel miscendo alia colloquia: vnde Diuus Thomas in fine articuli, dicit, quòd si non complacet in detractione, sed non resistit ex timore humano, vel ex negligentia, vel ex verecundia: vt plurimum peccat venialiter, ipse tamen excipit duos casus: vt patet in articulo.