QVÆSTIO LXXIII. De Detractione. POSTEA considerandũ est de detractione. Et circa hoc quæ runtur quatuor. ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm detractio conuenienter diffiniatur, quod est denigratio alienæ famæ per verba. AD Primum sic procedi{ Inf. q. 74. ar. 1. & q. 75. ar. 1. co. Et Roma. 1. lect. 7. co. 4. } tur. Videtur quòd detractio, nō sit denigratio alienæ famæ per occulta verba, vt à quibusdam diffinitur. Occultum enim & manifestum sunt circunstantiæ, non constituentes speciem peccati. Accidit enim peccato, ꝙ à multis sciatur, vel à paucis. Sed illud quod non constituit speciem peccati, non pertinet ad rationem ipsius, nec debet poni in eius diffinitione. Ergo ad rationem detractionis nō pertinet, ꝙ fiat per occulta verba. ¶ 2 Præterea. Ad rationẽ famæ pertinet publica notitia. Si ergo per detractionem denigretur fama alicuius, non poterit hoc fieri per verba occulta, sed per verba in manifesto dicta. ¶ 3 Præterea. Ille detrahit, qui aliquid subtrahit vel diminuit de eo quod est. Sed quandoque denigratur fama alicuius, etiam si nihil subtrahatur de veritate, puta cùm aliquis vera crimina alicuius pādit : ergo non omnis denigratio famæ, est detractio. SED cōtra est, quod dicitur Ecclesiast. 10. "Si mordeat serpens in silẽtio , nihil eo minus habet qui occultè detrahit". Ergo occultè mordere famam alicuius, est detrahere. RESPONDEO dicendum, quòd sicut facto aliquis nocet alteri dupliciter, manifestè quidem, sicut in rapina vel quacunque violentia illata: occultè autem, sicut in furto & dolosa percussione: ita etiam verbo aliquis dupliciter aliquem læ dit. Vno modo in manifesto: & hoc fit per contumeliam, vt suprà dictum est † { Qu. præc. art. 1. }. Alio modo occultè: & hoc fit per detractionem. Ex hoc autem quòd aliquis manifestè verba contra alium profert, videtur eum paruipendere: vnde ex hoc ipso dehonoratur. Et ideo contumelia detrimẽtum affert honori eius, in quem profertur. Sed qui verba contra aliquem profert in occulto, videtur eum vereri magis quā paruipendere. Vnde nō directè infert detrimentum honori, sed famæ, inquantum huiusmodi verba occultè proferens, quantum in ipso est, eos qui audiunt, facit malam opinionẽ habere de eo, contra quem loquitur. Hoc enim intendere videtur, & ad hoc conatur detrahẽs , vt eius verbis credatur. Vnde patet quòd detractio differt à contumelia dupliciter. Vno modo quantũ ad modum proponendi verba: quia scilicet contumeliosus manifestè contra aliquem loquitur, detractor autem occultè. Alio modo quantum ad finem intentum, siue, quantum ad nocumentum illatum: quia scilicet contumeliosus derogat honori, detractor famæ. AD primum ergo dicendum, ꝙ in inuolũtarijs commutationibus, ad quas reducuntur omnia nocumenta proximo illata verbo vel facto, diuersificant rationem peccati occultum & manifestum: quia alia est ratio inuoluntarij per violentiam, & per ignorantiam, vt suprà dictum est † { Quæst. 66 art. 4. & 1. 2. q. 6. ar. 5. & 8. }. AD secundum dicẽdum , quòd verba detractionis dicuntur occulta non simpliciter, sed per comparationem ad eum de quo dicuntur: quia eo absente & ignorante dicuntur. Sed contumeliosus in faciem contra hominem loquitur. Vnde si aliquis de alio malè loquatur corā multis eo absente, detractio est: si autem eo solo præsente, contumelia est, quanuis etiam si vni soli aliquis de absente malum dicat, corrumpit famam eius non in toto, sed in parte. AD tertium dicendum, quòd aliquis dicitur detrahere, non quia diminuat de veritate, sed quia diminuit famam eius. Quod quidem fit, quandoque directè, quandoque indirectè. Directè quidem quadrupliciter. Vno modo, quando falsum imponit alteri: secundò, quādo peccatum adauget suis verbis: tertiò, quando occultum reuelat: quartò, quando id quod est bonum, dicit mala intentione factum. Indirectè autem, vel negando bonum alterius, vel malitiosè reticendo, vel minuendo. ¶ Conclusio est affirmatiua. ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm detractio sit peccatum mortale. AD Secundum sic procedi{ Locis sup. art. 1. inductis. } tur. Videtur, quòd detractio nō sit peccatum mortale. Nullus enim actus virtutis est peccatũ mortale. Sed reuelare peccatum occultum, quod sicut dictũ est † { Art. preced. ad 3. }, ad detractionem pertinet, est actus virtutis vel charitatis, dum aliquis fratris peccatũ denuntiat, eius emendationem intendens: vel etiā est actus iustitiæ, dum aliquis fratrẽ accusat. Ergo detractio nō est peccatum mortale. ¶ 2 Præterea. Super illud Prouerb. 24. "Cùm detractoribus non commiscearis", dicit glossa. Hoc specialiter vitio periclitatur totum genus humanum. Sed nullum peccatum mortale in toto humano genere inuenitur: quia multi abstinent à peccato mortali. Peccata autem venialia sunt quæ in omnibus inueniuntur: ergo detractio est peccatum veniale. ¶ 3 Præterea. August. in homil. † { Est serm. 4. in die animarũ , ante med. Et est sermo. 41. in ordine de sanctis. tomo. 10. } de igne purgatorio, inter peccata minuta ponit, quando cum omni facilitate vel temeritate maledicimus: quod pertinet ad detractionẽ . Ergo detractio est peccatũ veniale. SED contra est, quod Roman. 1. dicitur, "Detractores, Deo odibiles." Quod ideo additur, vt dicit † { Gloss. ordin. ibid. } gloss. ne leue putetur propter hoc, quòd consistit in verbis. RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà dictum † { Quæst. 62 art. 2. } est, peccata verborum maximè sunt ex intentione dicentis diiudicanda. Detractio autem secundùm suam rationem ordinatur ad denigrādam famam alicuius. Vnde ille, per se loquendo, detrahit qui ad hoc de aliquo obloquitur eo absente, vt eius famam denigret. Auferre autem alicui famam valde graue est, quia inter res temporales videtur fama esse pretiosior, per cuius defectum impeditur homo à multis bene agẽ dis : propter quod dicitur Ecclesiast. 41. "Curam habe de bono nomine, hoc enim magis permanebit tibi, quàm mille thesauri magni & pretiosi." Et ideo detractio, per se loquẽ do , est peccatum mortale. Contingit tamen quandoque quòd aliquis dicit aliqua verba, per quæ diminuitur fama alicuius, non hoc intendens, sed aliquid aliud. Hoc autem non est detrahere per se, & formaliter loquendo, sed solum materialiter, & quasi per accidens. Et si quidem verba, per quæ fama alterius diminuitur, proferat aliquis propter aliquod bonum vel necessariũ debitis circunstantijs obseruatis, nō est peccatum, nec potest dici detractio. Si autem proferat ex animi leuitate vel propter causam aliquam non necessariam, non est peccatum mortale, nisi fortè verbum quod dicitur, sit adeo graue, quòd notabiliter famam alicuius lædat: & præcipuè in his, quæ pertinent ad honestatem vitæ: quia hoc ex ipso genere verborum habet rationem peccati mortalis. Et tenetur aliquis ad restitutionem famæ, sicut ad restitutionem cuiuslibet rei subtractæ, eo modo, quo suprà dictum † { Quæst. 62 art. 2. } est, cùm de restitutione ageretur. AD primum ergo dicendum, ꝙ reuelare peccatum occultum alicuius propter eius emendationem denuntiando, vel propter bonum iustitiæ publicæ accusando, non est detrahere, vt dictum † { In cor. ar. &. q. 68. art. 1. } est. AD secundum dicendum, quòd glossa illa non dicit quòd detractio in toto genere humano inueniatur, sed addit, penè. Tum quia stultorum infinitus est numerus: & pauci sunt qui ambulant per viam salutis. Tum etiam quia pauci vel nulli sunt, qui non aliquando ex animi leuitate aliquid dicant, vnde in aliquo vel leuiter alterius fama minoratur: quia vt dicitur Iacobi. 3. "Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir." AD tertium dicendum, ꝙ August. loquitur in casu illo quo aliquis dicit aliquod leue malum de alio, nō ex intẽtione nocẽdi , sed ex animi leuitate vel ex lapsu linguæ. ¶ Conclusio est affirmatiua. COMMENTARIVS. DVbitatur in hoc articulo primò, An reuelare crimen occultum vni viro graui & cordato qui retinebit secretum, sit peccatum mortale cōtra iustitiam? ¶ Prima sententia est Caiet. hic, quòd non est peccatum mortale, & adhibet exemplum de colloquijs quæ habentur inter virum & vxorem de peccatis filiorum: item de colloquijs quæ fiunt cum confessoribus reuelando crimen complicis. Hæc sententia Caietani probatur his argumentis. Primò. Iste talis non lædit famam proximi, ergo non peccat mortaliter. Antecedens probatur. Nam fama est publica notitia, vnde infamia quæ illi contrariatur est publica notitia, quare non dicitur aliquis infamis, ex eo quòd eius crimen sciatur ab vno vel à duobus: sed iste talis non læ dit famam publicè, ergo non infamat illum. Item etiam si læderetur in fama, læditur leuiter & non impeditur à bonis iustè consequendis, ergo non est peccatum mortale. Patet consequentia. Nam læsio famæ leuis, est tantum peccatum veniale. Vltimò. Si reuelare crimen occultum in tali casu esset peccatum, semper esset peccatum, quod manifestè falsum est, aliquando enim iusta de causa vxor reuelat crimen filiorum suo viro. Antecedens vero probatur. Nam quod est intrinsece malum, nulla de causa honestari potest. ¶ Secunda sententia est Magistri Soto libro. 5. de iustitia, quæst. 10. art. 2. vbi expresse oppositum sentit. IN huius rei expositionem est prima conclusio. Peccatum mortale est ex genere suo, reuelare crimen secretum etiam viro quantumuis graui & taciturno, etiam si inde nulla sequatur infamia circa alios, neque aliquod detrimentum. Hæc est expressa sententia D. Tho. art. 1. ad secundum. vbi dicit, quòd qui reuelat crimen occultũ vni tantũ , lædit famā proximi, licet non in toto in parte. Item iudicium temerarium est peccatũ mortale, licet illud iudiciũ exterius non dicatur: quoniā læditur fama proximi in vno in particulari: sed in isto casu læditur fama proximi in vno: ergo est peccatum mortale. Item, aliquando mallem crimen meum esse notum tribus vel quatuor, quam vni viro graui. Et reuera magis lęditur fama per hoc, ꝙ crimen occultum sciatur ab vno viro graui, quā à multis hominibus de media plebe: sed si reuelarem crimen occultum multis hominibus de media plebe, esset peccatum mortale, ergo etiam in isto casu cum sit maior læsio famæ. Secunda conclusio. Præcedens intelligenda est nisi adsit necessitas eius qui narrat crimen occultum, vel eius cuius crimen narratur. Itaq; narratio criminis oculti non est intrinsecè mala, sed honestari potest iustis de causis. v. g. si virgo commisit stuprum in domo patris, mater vero non potest prospicere suis cōmodis & filiæ, nisi reuelet crimen occultum marito, vel consanguineo, vel confessori: non est peccatũ mortale illud crimen reuelare. Et sic est intelligendus Caiet. in hoc artic. Probatur hæc cō clusio . Narrare crimen occultum quantũuis graue, honestatur aliquando, vel propter vtilitatem reipublicæ, vt quando manifestatur crimen hæresis, vel propter vtilitatem eius cuius crimen narratur, vt quando adhibentur testes in correctione fraterna: vel propter vtilitatem tertiæ personæ, veluti quando reuelatur alicui, quòd parātur ei insidiæ: ergo idem omnino erit in nostro casu propter vtilitatem & necessitatem eius qui narrat crimen, vel cuius crimen narratur. Et cō firmatur . Aliquando licitum est reuelare crimen occultum viro graui, si enim ego intelligo quòd ex mea correctione non emendabitur frater, emendabitur autem si corripiatur ab aliquo viro graui amico suo: tunc licitum est reuelare crimen illud viro graui vel amico: ergo idẽ omnino erit in nostro casu. ¶ Vltimò. Bonum famæ est medium quodam maius quidem bono diuitiarum, inferius autem ad bona naturæ. Item, fama circa vnam virtutem est excellentius bonum, quam fama circa alteram, ergo quando expediens fuerit ad bona excellentioris ordinis amittere bona inferioris ordinis, tunc licitum erit, & consequenter aliquando licitum erit, propter bona excellentioris ordinis, reuelare crimen occultum. Itaque talis narratio criminis occulti non desinit esse peccatũ mortale, ex eo ꝙ narratio fiat vni viro graui, qui retinebit secretũ , vt vult Caietanus: sed ex fine intento. AD argumenta in contrarium. Ad primum respondetur cum D. Thom. artic. 1. ad secundum. quòd in tali casu, est læ sio famæ licet non in toto, in parte tamen. Ad secundum respōdetur , quòd qui narrat crimen occultum viro graui, magis læ dit famam quam qui narrat tribus vel quatuor de media plebe, ac subinde lædit grauiter & non leuiter. Ad vltimum respondetur, quòd narratio criminis occulti non est intrinsecè mala, sed honestari potest iustis de causis, vt dictum est in secunda conclusione. DVbitatur secũdò . An narrare aliquod crimen secretum, etiam multis ex auditu & hæsitando, sit peccatum mortale cō tra iustitiam. In huius rei expositionem est prima sententia Caietani, quòd solus assertor peccat mortaliter contra iustitiam, & tenetur restituere. Et probat hanc sententiam, quoniam tunc non læditur fama ex vi dicentis, sed ex leuitate audientis, verba enim illius non habent vim ad reddendum illum infamem: ergo non est peccatum mortale contra iustitiam. Soto loco supra allegato oppositum sentit. Prima conclusio. Semper vt minimum, est peccatum veniale, ad hunc modum referre crimina occulta. Secunda conclusio. Si crimina quæ ad hunc modum referuntur sint grauissima, peccatum est mortale contra iustitiam sic referre, imo si referens sit vir magni nominis & maximæ autoritatis: peccatũ est mortale contra iustitiam, referre crimina etiam si non sint grauissima, dum tamen adiunctā habeant infamiam. Exemplum primæ partis est in crimine hæresis & in crimine nefando. Exemplum secundæ, in alijs criminibus grauibus. Prima pars probatur. Narratio criminis ad hunc modum facta, ad minus generat suspicionẽ & dubitationem, sed suspicio & dubitatio in criminibus grauissimis magis reddit hominem infamem, quā certa scientia in alijs criminibus: ergo &c. & ad hunc modum sup. quæst. 60. art. 3. & 4. definitur contra Caiet. quòd dubitatio de criminibus grauissimis ex leuibus indicijs est peccatum mortale. Secũda pars probatur. Si aliquis de media plebe referat crimen asserti uè, peccat mortaliter contra iustitiam, sed tanti momenti est huiusmodi narratio quæ fit à viro graui: ergo dat idem detrimentum & damnum, ac subinde erit peccatum mortale contra iustitiam. Ad argumentum Caietani respondetur, quòd detrimentum sequitur ex vi dicentis non ex leuitate audientis: quoniam vir grauis magnā vim & autoritatem habet in suis verbis, etiam si cum dubitatione narret. DVbitatur secundò. An infamare seipsum sit peccatum mortale ex genere suo contra iustitiam. Vide supra tract. de dominio quæstione. 2. Et quæ dixi quæst. 62. art. 2. dub. 8. & 11. ¶ In hac quæstione est prima sententia Caiet. in hoc artic. & in summa verbo, detractio. vbi expressè tenet, ꝙ qui infamat seipsum peccat mortaliter cōtra iustitiā , & tenetur ad restitutionẽ : neque excusatur vi tormentorum. Huius sententiæ fundamentũ est, ꝙ homo nō est dominus proprię famæ magis quā vitæ, vnde sicut occidere se ipsum est peccatũ mortale contra iustitiam: ita seipsum infamare. Ecōtra vero Soto vbi supra, & in relectione de ratione tegendi secretum, membro. 1. quæstione. 3. & membro. 3. quæstione. 4. conclusione. 10. statuit oppositum fundamentum, quòd homo est dominus propriæ famæ, & ex hoc fundamento colligit, ꝙ qui infamat seipsum non peccat contra iustitiā imo neq; contra charitatẽ , neq; est contra charitatẽ ex genere suo, imo aliquando potest esse officiũ virtutis in priuata persona infamare seipsum, in persona vero quæ obligatā habet suam famā alijs, vt prælatus semper est peccatũ mortale contra iustitiam. In hac quæstione media via incedẽdum est. Primo certum esse debet fundamẽtum , quòd homo est dominus propriæ famæ, quoniam eam acquirit suis actibus, quod fundamentum explicatum est supra quæ stione. 62. in materia de dominio. Ex quo colligitur, quòd qui infamat seipsum non peccat contra iustitiam. Prima conclusio. Infamare se & cooperando ad infamiam, potest esse aliquando officiũ virtutis: ita ꝙ nō est intrinsecè malũ . Ponit enim differentiam Caiet. in hoc quod est pati infamiā , & imponere sibi infamiā . Hæc conclusio probatur. Licet aliquando subire minus detrimentum ad euitandum maius, quando detrimentum inferius per se ordinatur ad euitandum maius, sed detrimentum in fama per se potest ordinari ad euitandum detrimentum in vita: ergo tunc erit officium virtutis. Minor probatur & explicatur conclusio. Nam fama bonum quodam est medium inter censum & vitam, & detrimentum in fama malum quodam est medium inter detrimentum in censu, & detrimẽtum in vita, ergo licitum est detrimentum in fama per se ordinare ad euitandum detrimentum in vita. Confirmatur hæc sententia exemplis Sanctorum qui se aliquādo infamauerunt. Hæc conclusio habet verum, etiam si homo non sit dominus propriæ famæ. Probatur. Nam D. Thom. supra quæst. 64. & 65. definit, quòd homo potest abscindere membrum etiam sanum, quando fuerit per se necessarium ad consistentiam totius, licet homo non sit dominus membrorum: quoniam detrimentum in parte per se potest ordinari ad euitandum detrimẽtum totius quod est maius. Confirmatur hæc sententia ex doctrina D. Thom. sup. quæst. 64. art. 5. ad tertium, vbi D. Tho. ait, quòd occidere seipsum est intrinsecè malum: quoniā vita est supremum bonum quod per se non potest ordinari ad aliquid maius, & mors est supremum malum quod per se non potest ordinari ad euitandum aliquod maius malum cum non sit aliud supremum malũ neque fama supremum bonum: ergo. Secunda conclusio. Tantùm est peccatum veniale ex genere infamare seipsum citra causam, vt sup. quęst. 62. art. 2. ostẽdimus . Sed est argumentum contra conclusionem. Omnis actus qui in indiuiduo est peccatum mortale ex sola grauitate materiæ, est peccatum mortale ex genere, sed infamare seipsum citra causam, in graui materia est peccatum mortale, ergo &c. Minor probatur. Quoniam & ipse Soto expressè asserit, quòd infamare seipsum in grauissima materia, vt in crimine hæresis & in crimine nefando, est peccatum mortale. Maior probatur. Quoniam grauitas vel leuitas materiæ solum deseruit ad hoc, quòd forma & malitia peccati recipiatur perfectè vel imperfe ctè in ipsa materia secundùm dispositionem materiæ. Vnde quando forma & malitia peccati non est mortalis ex specie sua in qualibet recipiatur materia & quantumuis disposita. nunquam fit mortalis. Et hoc patet inductiuè in omnibus peccatis venialibus ex genere suo. Mendacium enim intra speciem mendacij in qualibet grauissima materia non est nisi veniale peccatum. Arguitur secundò. Qui infamat seipsum citra causam peccat contra charitatem proximi & contra charitatem propriam, ergo peccat mortaliter. Antecedẽs probatur quoad primam partem. Primò autoritate D. August. in cap. non sunt audiendi. 11. quæst. 3. Secundò probatur ratione eiusdem Augustini in eodem loco. Non minus scandalizatur proximus ex eo quòd audit crimen perpetratum esse à fratre, quam ex eo quòd videt: sed si aliquis coram oculis fratris fecisset crimen cui adiuncta est infamia, peccaret peccatum scandali contra charitatem proximi: ergo si narret proprium crimen, idem scandalum sequitur, ac subinde erit peccatum mortale. Respondetur, quòd nunquam est mortale infamare seipsum nisi ex circunstantia scandali, vel quia diuinus honor periclitatur, vel quia homo infamis exponit se alijs periculis peccandi, vel ex alia circunstantia. Vnde ad primum respondetur, ꝙ hæresis est contra honorẽ Dei: quia destruit fundamentum religionis, & crimen nefandum est scandalosum: & idcirco mutatur iā materia ad aliam speciem peccati. ¶ Ad secundum patet, quia ob scandalum fit mortale peccatum. Tertia cōclusio . Aliquando est actus studiosus reuelare crimẽ proprium occultum in iudicio, in quo interrogatur aliquis contra ordinem iuris, aliquando vero erit peccatum, & aliquando mortale. Imò imponere sibi falsum crimen semper est peccatum, & aliquando mortale. Hæc conclusio colligitur euidenter ex præcedentibus, nam fama est quoddam bonum medium inter bona temporalia: & infamia medium quodā malum, ergo pati detrimentum in fama propter superiora bona nullum erit peccatum, cum inferius ordinetur ad id quod superius est. Pati verò detrimentum in fama propter inferiora bona, erit peccatum, cùm superius bonum ordinetur ad id quod inferius est. Quòd verò imponere sibi falsum crimen sit peccatum, patet nam est mendacium. DVbitatur deinde, an infamare in vno loco eum qui non est infamis in illo loco sed in alio: sit peccatum mortale contra iustitiam obligans ad restitutionem? Caietanus opusculo 27. Responsionum, respō sione 9. tenet, quòd non est peccatum mortale contra iustitiam neque obligat ad restitutionem. ¶ Probatur primo. Iste talis qui condemnatus est propter aliquod delictũ , est priuatus iure famæ: ergo non fit ei iniuria tollendo ab illo famam. Confirmatur. Præcipua pars pœnæ illius hominis est, ꝙ sit priuatus fama, ergo non fit illi iniuria. Cō firmatur secundò. Licet iudici expectare diem solennem quando est concursus populorum ad puniendum hominem: ergo præcipua pars pœnæ illius hominis est infamia. ¶ Secundò probatur. Hæc sententia ex vsu omnium proborum hominum, qui quando aliquod delictum committitur in præsentia populi, sine aliquo scrupulo narrant illud omnibus absentibus. ¶ Vltimò. Dupliciter aliquis potest hominem infamare, vel narrando crimen falsum, vel reuelando crimen verum sed occultum: sed in tali casu non narratur crimen falsum, ita enim supponimus, nec occultum reuelatur cum sit infamis in vno loco: ergo. Adrianus quodlibeto. 11. oppositum sentit, & probat suam sententiam his argumẽtis . Primo, iste talis qui infamis est Vallisoleti habet famā Salmanticæ, & illa fama est sua & est dominus illius famæ: ergo illam auferre ab illo Salmanticæ, est peccatum contra iustitiam. Patet consequentia. Aufertur ab illo quod suum est, ergo est peccatum contra iustitiam. Secundò, etiam si homo sit infamis in omni loco non licet coram & in præsentia obijcere crimen: ergo si est infamis in vno loco non licet illum infamare in alio. Soto vbi supra, refert has duas sententias & eas conciliat ad hunc modum. Dicit enim, ꝙ si talis homo in vno loco sit priuatus fama secundum ordinem iuris & iustitiæ, tunc nō erit peccatum mortale contra iustitiam ad restitutionem obligās , infamare illum in al tero erit, tamen aliquando peccatum mortale contra charitatem. Si vero talis homo non sit priuatus secundum ordinem iuris fama sed priuatim, erit peccatum mortale nō solum contra charitatem, verum contra iustitiam in alio loco infamare. In hac re est prima conclusio. Si vero simile est, quòd infamia illius hominis moraliter loquendo promanabit ab eo loco in quo est infamis ad alium locum in quo nō est infamis: non est peccatum mortale contra iustitiam neque contra charitatem eum in alio loco infamare, siue sit priuatus fama secundũ ordinem iuris & iustitiæ, siue priuatim. Hæc conclusio probatur primo. Ex vsu omnium proborum hominum qui ita faciunt. ¶ Secundò. Iste talis moraliter loquendo non infamat alterum neque aufert illius famā : ergo non peccat mortaliter. Probatur antecedens. Moraliter loquendo certissimè infamia illa & notitia deberet peruenire ad istum locum: ergo moraliter loquẽ do ego non infamo illum neq; illi aliquod detrimentum do. Confirmatur: si quis vapulet per vnum vicum ciuitatis non est peccatum mortale contra charitatem neq; contra iustitiam id in alio vico narrare. Quoniam moraliter loquendo illa notitia certissimè ad alium vicum deberet peruenire: sed eadem ratio omnino est in nostro casu: ergo &c. Secunda conclusio. Insignia quædā crimina & illustria. Item pœnas illis impositas licet narrare vbique locorum, etiam si verosimiliter credatur quòd eorum notitia ad illa loca non perueniet, siue qui delinquunt, iure priuati sint fama siue nō . Exempla sint acta quæ fiunt ab inquisitoribus. Hæc enim licet diuulgare vsque ad Indos. Item omnia illa quæ merito in historicis scripturis referuntur. Probatur hæc conclusio primò. Narrare in alio loco huiusmodi peccata ideo est malum, quia ex hac narratione nullum sequitur emolumentum, vel reipublicæ, vel particulari personæ: sed ex narratione horum criminum de quibus loquitur conclusio, sequitur magnum emolumentum reipublicæ & particularibus personis: ergo. Probatur minor. Nam respublica quando audit talia crimina & pœnas illis impositas sibi consulit, & similibus pœnis similia peccata punit. Item ciues particulares timore pœnæ deterrentur ab huiusmodi vitijs: ergo. Secundò. Huiusmodi crimina licet referre in historicis scripturis propter vtilitates quæ inde proueniunt reipublicæ & particularibus personis: at ex narratione horum criminum eædem vtilitates proueniunt: ergo, &c. ¶ Ex dictis patet solutio ad argumenta in contrarium. Argumenta enim Caietani videntur conuincere, quòd quando aliquis iure priuatus est fama in yno loco, nō est peccatũ cōtra iustitiā eũ in alio loco infamare: erit tamen aliquando contra charitatem. ¶ Ad argumenta Adriani ad primum respondetur, quod fama quam habet Salmanticæ non est sua, iure enim priuatus est illa: præcipuè si verosimiliter creditur, quòd eius infamia ad istum locum perueniet. ¶ Ad secundum negatur consequentia. Nam contumelia habet peculiarem rationem iniuriæ distinctam à detractione. ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm detractio sit grauior omnibus peccatis, quæ in proximũ committuntur. AD tertium sic proceditur. Videtur, quòd detractio sit grauior omnibus peccatis, quæ in proximum committuntur. Quia super illud Psal. 108. "Pro eo, vt me diligerent, detrahebant mihi," dicit gloss. Plus nocent in mẽ bris detrahentes Christo (quia animas creditorum interficiunt) quàm qui eius carnem mox resurrecturam peremerunt. Ex quo videtur, quòd detractio sit grauius peccatum, quàm homicidium, quanto grauius est occidere animam, quàm occidere corpus. Sed homicidium est grauius inter cętera peccata, quę in proximum committuntur: er go & detractio est simpliciter inter omnia grauior. ¶ 2 Præterea. Detractio videtur esse grauius peccatum, quàm contumelia: quia contumeliam potest homo repellere, non autem detractionem latentem. Sed contumelia videtur esse maius peccatum, quàm adulterium, per hoc, quòd adulterium vnit duos in vnam carnem, contumelia autem vnitos in multa diuidit. Ergo detractio est maius peccatum, quàm adulteriũ : quòd tamen inter alia peccata, quæ sunt in proximum, magnam grauitatem habet. ¶ 3 Præterea. Contumelia oritur ex ira, detractio autem ex inuidia: vt patet per † { Libro. 31. cap. 21. i med. } Grego. 31. Moral. Sed inuidia est maius peccatum, quàm ira. Ergo & detractio est maius peccatum, quàm contumelia. Et sic idẽ quod prius. ¶ 4 Præterea. Tanto aliquod peccatum est grauius, quanto inducit grauiorem defectum. Sed detractio inducit grauissimum defectũ , scilicet excæcationem mentis. Dicit enim † { In registro lib. 8. cap. 45. ante medium. } Gregorius. Quid aliud detrahentes faciunt, nisi quòd in puluerem sufflant, & in oculos suos terram excitant: vt vnde plus detractionis perflant, inde minus veritatis videant, ergo detractio est grauissimum peccatũ inter ea, quæ committuntur in proximum. SED contra, Grauius est peccare facto, quàm verbo. Sed detractio est peccatum verbi: adulterium autem & homicidium & furtũ sunt peccata in factis: ergo detractio nō est grauius cæteris peccatis, quæ sunt in proximum. RESPONDEO dicendum, quòd peccata, quæ committuntur in proximum, sunt pensanda per se quidem secundum nocumenta, quæ proximo inferuntur: quia ex hoc habent rationem culpæ. Tanto autem est maius nocumentum, quanto maius bonũ demitur. Cùm autem sit triplex bonum hominis, scilicet bonum animæ, & bonum corporis, & bonum exteriorum rerum. Bonum animæ, quod est maximum, non potest aliter ab alio tolli, nisi occasionaliter, puta per malam persuasionem, quæ necessitatẽ non infert. Sed alia duo bona, scilicet corporis & exteriorum rerum, possunt ab alio violenter auferri. Sed quia bonum corporis præeminet bono exteriorum rerum, grauiora sunt peccata quibus infertur nocumẽtum corpori, quàm ea quibus infertur nocumentum exterioribus rebus. Vnde inter cætera peccata, quæ committuntur in proximum, homicidium grauius est, per quod tollitur vita ꝓximi iam actu existens: consequenter autem adulterium, quod est contra debitum ordinẽ generationis humanæ: per quam est introitus ad vitam. Consequenter autem sunt exteriora bona, inter quæ fama præeminet diuitijs, eò quòd propinquior est spiritualibus bonis. Vnde dicitur Prouerb. 22. "Melius est nomen bonũ , quàm diuitiæ multæ." Et ideo detractio secundum suum genus est maius peccatum, quàm furtum: mi nus tamen, quàm homicidium, vel adulterium. Potest tamen esse alius ordo propter circunstantias aggrauantes, vel diminuentes, per accidens autem grauitas peccati attenditur ex parte peccātis , qui grauius peccat si ex deliberatione peccet, quàm si peccet ex infirmitate vel incautela. Et secundum hoc peccata locutionis habent aliquam leuitatem, inquātum de facili ex lapsu linguæ proueniunt absque magna præmeditatione. AD primum ergo dicendum, ꝙ illi qui detrahunt Christo, impediẽ tes fidem membrorum ipsius, derogant diuinitati eius, cui fides innititur: vnde nō est simplex detractio, sed blasphemia. AD secundum dicendum, quòd grauius peccatum est contumelia, quàm detractio, inquantum habet maiorem contemptum proximi: sicut & rapina est grauius peccatũ , quàm furtum, vt suprà † { Q. 66. articul. 9. } dictum est. Contumelia tamen non est grauius peccatum, quàm adulterium: non enim grauitas adulterij pensatur ex cōiunctione corporum, sed ex deordinatione generationis humanæ. Contumeliosus autem non sufficienter causat inimicitiam in alio, sed occasionaliter tantum diuidit vnitos, inquantum, scilicet per hoc, quòd mala alterius promit, alios quantum in se est, ab eius amicitia separat, licet ad hoc per eius verba non cogantur. Sic ergo & detractor occasionaliter est homicida: inquantum, scilicet per sua verba dat alteri occasionem, vt pro ximum odiat vel contemnat. Propter quod in epistola Clemẽtis † { Habetur de pœnitẽ tia , dist. 1. cap. homicidiorum. } dicitur, detractores esse homicidas, scilicet occasionaliter, quia qui odit fratrem suum, homicida est, vt dicitur primæ Ioannis tertio. AD tertium dicẽdum , quòd ira quærit in manifesto vindictam inferre, vt Philosoph. dicit in 2. † { Lib, 2. ca. 4. declinā do ad finẽ , tom. 6. } Rhetor. Ideo detractio, quæ est in occulto, non est filia iræ sicut contumelia: sed magis inuidiæ, quæ nititur qualitercunq; minuere gloriā proximi. Nec tamen sequitur propter hoc, ꝙ detractio sit grauior, quàm contumelia: quia ex minori vitio potest oriri maius peccatum, sicut ex ira nascitur homicidium & blasphemia. Origo enim peccatorum attenditur secundum inclinationem ad finem, quod est ex parte conuersionis. Grauitas autem peccati magis attenditur ex parte auersionis. AD quartum dicendum, ꝙ quia homo lætatur in sententia oris sui, vt dicitur Prouerbiorum 15. inde est ꝙ ille qui detrahit, incipit magis amare, & credere quod dicit: & per consequens proximum magis odire, & sic magis recedere à cognitione veritatis. Iste tamen effectus potest sequi etiam ex alijs peccatis, quæ pertinent ad odium proximi. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est. Detractio est grauius peccatum quam furtum, minus autem quam homicidium & adulterium. De hoc articulo videte supra quæstione præcedenti. Vbi disputatum est, quod nam sit grauius peccatum, detractio an cōtumelia . ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm audiens, qui tolerat detrahentem, grauiter peccet. AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd audiens qui tolerat detrahentem, non grauiter peccet. Non enim aliquis magis tenetur alteri, quàm sibiipsi. Sed laudabile est si patiẽter homo suos detractores toleret. Dicit enim { Homil. 9. in Ezech. parum ante mediũ . } Gregorius super Ezechielem homilia nona, "Linguas detrahentium, sicut nostro studio non debemus excitare, ne ipsi pereant: ita per suam malitiam excitatas debemus æquanimiter tolerare, vt nobis meritum crescat." Ergo non peccat aliquis, si detractionibus aliorum non resistat. ¶ 2 Præterea. Eccles. quarto dicitur, "Non contradicas verbo veritatis vllo modo." Sed quandoq́ue aliquis detrahit, verba veritatis dicendo, vt suprà dictum † { Art. 1. huius quæst. ad tertiũ . } est. Ergo videtur, quòd non semper teneatur homo detractoribus resistere. ¶ 3 Præterea. Nullus debet impedire id quod est in vtilitatem aliorum. Sed detractio frequenter est in vtilitatem aliorum, contra quos detrahitur. Dicit enim † { 6. q. 1. cà. oues pastorem. } Pius papa, Nonnunquam detractio aduersus bonos concitatur: vt quos vel domestica adulatio, vel aliorum fauor in altum extulerat, detractio humiliet, ergo aliquis non debet detractores impedire. SED contra est, quod Hieronymus † { In epistola ad Nepotianum, in vlt. pagina ante finem epistol. to. 1. } dicit, "Caue ne linguam aut aures habeas pruriẽtes , aut alijs de trahas, aut alios audias detrahẽtes ." RESPONDEO dicendum, quòd secundum Apostolum ad Romanos primo, "Digni sunt morte non solùm qui peccata faciunt, sed etiam qui facientibus peccata consentiunt." Quod quidem contingit dupliciter. Vno modo directè, quando scilicet quis inducit alium ad peccatum, vel ei placet peccatum. Alio modo indirectè, quando scilicet non resistit, cùm resistere possit. Et hoc contingit quandoque non quia peccatum placeat, sed propter aliquem humanum timorem. Dicendum est ergo, quòd si aliquis detractiones audiat absque resistentia, videtur detractori consentire: vnde fit particeps peccati eius. Et si quidem inducat eũ ad detrahẽdum , vel saltem placeat ei detractio propter odiũ eius, cui detrahitur, nō minus peccat, quàm detrahens, & quandoque magis. Vnde Bernardus † { Libr. 2. de consideratiōe ad Eugeniũ circa finem illius. } dicit, Detrahere aut detrahẽtem audire, quid horum damnabilius sit, non facilè dixerim. Si verò non placeat ei peccatum, sed ex timore, vel negligentia, vel etiam verecũdia quadam omittat repellere detrahentem, peccat quidem, sed multominus quàm detrahens, & plerunque venialiter. Quandoque etiam hoc potest esse peccatũ mortale, vel propter hoc, quòd alicui ex officio incumbit detrahentem corrigere, vel propter aliquod periculum cōsequens , vel propter radicem, qua timor humanus quandoque potest esse peccatum mortale, vt suprà habitũ † { Q. 19. articul. 3. } est. AD primum ergo dicendum, ꝙ detractiones suas nullus audit: quia scilicet mala quæ dicuntur de aliquo, eo audiente, non sunt detractiones, propriè loquendo, sed contumeliæ, vt dictum † { Arti. 1. ad secundum. } est. Possunt tamen ad notitiam alicuius detractiones contra ipsum factæ aliorum relationibus peruenire. Et tunc sui arbitrij est detrimentum suæ famæ pati, nisi hoc vergat in periculum aliorum, vt suprà dictum † { In corp. artic. & qō . 72. art. 3. } est. Et ideo in hoc potest commendari eius patientia, quòd patienter proprias detractiones sustinet: non autem est sui arbitrij, quòd patiatur detrimentum famæ alterius. Et ideo in culpam ei vertitur, si non resistit, cùm possit resistere, eadem ratione qua tenetur aliquis subleuare asinum alterius iacentem sub onere, vt præcipitur Deuter. 22. AD secundum dicendum, quòd non semper aliquis debet resistere detractori, arguendo eum de falsitate, maximè si quis sciat verum esse quod dicitur: sed debet eum verbis redarguere de hoc, quòd peccat fratri detrahendo, vel saltem ostendere, quòd ei detractio displiceat per tristitiam faciei: quia, vt dicitur Prouerbiorum vicesimo quinto. "Ventus Aquilo dissipat pluuias, & facies tristis linguam detrahentem." AD tertium dicendum, quòd vtilitas quæ ex detractione prouenit, non est ex intentione detrahentis, sed ex Dei ordinatione, qui ex quolibet malo elicit bonum. Et ideo nihilominus est detractoribus resistendum, sicut & raptoribus, vel oppressoribus aliorum, quanuis ex hoc oppressis vel spoliatis, per patientiam meritum crescat. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio est in expositione huius articuli. Non solum qui inducit alterum ad detrahendum, verum etiā ei qui paratus est animum addit gestu, vel applausu, verbis vel factis peccat mortaliter contra iustitiam: & tenetur restituere. Hæc conclusio patet ex supradictis quæst. 62. articul. 7. Vbi definitur quòd qui est con causa iniustæ actionis peccat mortaliter & tenetur restituere. Sed iste talis est con causa iniustæ actionis: ergo tenetur restituere. Secunda conclusio. Qui non inducit alterum ad detrahendum, neque auget animum, sed tantum gaudet & complacet in detractione, peccat mortaliter ex genere suo contra charitatem & non contra iustitiam. Probatur. Nam iste talis tantum habet complacentiam de malo proximi, neque aufert ab illo aliquod bonum: ergo non peccat ex genere contra iustitiam, sed contra charitatem. Tertia conclusio. Prælatus eius qui infamauit, si non resistat detrahenti & infamanti: peccat mortaliter contra iustitiam. Probatur. Nam Prælatus ex officio & iustitia tenetur promouere bonum spirituale subditorum, ac subinde tenetur corrigere & emendare subditos: ergo si non faciat peccat mortaliter contra iustitiam. Quarta conclusio. Prælatus eius qui infamatus est, si non resistat detrahenti & infamanti, peccat mortaliter contra iustitiam: & tenetur ad restitutionem faciendam infamato. Hæc cōclusio probatur. Nā nō obstans qui obstare tenetur ex iustitia, si non obstet peccat mortaliter contra iustitiam, & tenetur ad restitutionem, vt dictum est supra quæstione 62. artic. 7. sed prælatus tenetur obstare ex officio & iustitia: ergo si non obstet peccat contra iustitiam & tenetur restituere. Minor probatur. Nam præ latus ex officio & iustitia tenetur procurare omnia necessaria ad virtutem: sed fama est maximè necessaria ad virtutem in subditis, sicuti diximus artic. 2. ergo &c. COMMENTARIVS. DVbitatur in hoc articulo. An Prælatus qui non resistit subdito detrahenti & infamanti non subditum sed extraneũ , teneatur ad restitutionem faciendam ipsi extraneo. Et videtur ꝙ sic. Nam iste Prælatus peccat contra iustitiam, vt patet ex tertia conclusione: ergo tenetur restituere: esse enim peccatum contra iustitiam obligat ad restitutionem. Secundò. Si princeps secularis non resistat furanti & expolianti non subditum, tenetur ad restitutionem: ergo eadem ratio est omnino de prælato. Antecedens probatur. Nam si verbi gratia. Rex Hispaniæ non resistat ciui Hispaniensi expoliāti Gallum, iustè Rex Gallię posset conqueri & bellum inijcere contra Regem Hispaniensem: ergo Rex Hispaniæ tenetur restituere ex iustitia. His non obstantibus sit quinta conclusio. Talis prælatus non tenetur restituere ex iustitia, detrimenta data non subditorum. Probatur conclusio. Nam hac ratione diximus in quarta cōclusione quod tenetur restituere famā subdito ex iustitia quoniā tenetur promouere bonum spirituale subditi ad quod maximè necessaria est fama, sed præ latus non tenetur promouere bonum spirituale non subditi, ergo. ¶ Ad argumenta in contrarium ad primum respondetur, quòd iste non peccat contra iustitiam in ordine ad non subditum, vnde non tenetur ei ex iustitia aliquid restituere: peccat autẽ mortaliter contra iustitiam in ordine ad subditum, vnde aliquam restitutionem tenetur ei facere ex iustitia, scilicet corrigere illum & compellere, vt restituat famam non subdito, & ita se debet habere, ac si prælatus non adesset detrahenti, & infamanti, sed postea detractio ad eius notitiam peruenisset. Ad secundum respondetur, quòd princeps secularis ad eundem modum se debet gerere: itaq́ue tenetur ex iustitia compellere illum vt restituat omnia detrimenta quæ dedit non subdito, non ex obligatione aliqua iustitiæ in ordine ad non subditũ : sed in ordine ad subditum. Contra quartam conclusionem, & hoc vltimum, est argumentũ . Nam prælatus, tantum tenetur procurare bonum spirituale suorum subditorum: sed fama non est bonum spirituale, annumeratur enim inter bona temporalia: ergo. Et confirmatur. Nam prælatus tantum tenetur procurare, quòd subditi non peccent, vel quòd studiose viuant: sed qui infamatus est non peccat, sed qui infamauit: ergo. Confirmatur secundo. Nam aliquando sanctissimum est, quòd infamatus non resistat detrahenti, sed prælatus tenetur ꝓcurare bonũ spirituale subditi: ergo in tali casu nō tenet̃ resistere detrahẽti . Ad hoc argumentum respōdetur , quòd prælatus non solum tenetur procurare bonum spirituale, verum etiam omnia bona temporalia, quæ necessaria sunt ad bonum spirituale: fama vero vt iam diximus, valde necessaria est ad virtutem colendam. Ad primam confirmationem patet ex solutione ad argumentum. Ad secundam confirmationem respondetur, quòd subditus potest cedere iuri suo, prælatus vero non potest cedere iuri subditorum: vnde casus potest contingere, vt subditus sanctissimè faciat non resistendo detrahenti: in quo prælatus peccet contra iustitiam & teneatur ad restitutionem, si non resistat. Secundò respondetur, quòd subditus nō resistendo maiorem gloriam & famam acquirit, & fit illustrior apud viros studiosos & prudentes: ex eo vero quod prælatus non resistat detrahenti & infamanti subditum, subditus non acquirit maiorem gloriam & famam: sed potius alij confirmantur in infamia. Vltima conclusio. Persona particularis quæ non complacet in detractione, vt plurimum peccat venialiter si nũ resistat detrahenti. Nam vt plurimum potest facile resistere, vel ostendendo tristem faciem, vel miscendo alia colloquia: vnde Diuus Thomas in fine articuli, dicit, quòd si non complacet in detractione, sed non resistit ex timore humano, vel ex negligentia, vel ex verecundia: vt plurimum peccat venialiter, ipse tamen excipit duos casus: vt patet in articulo.