AD Secundum sic procedi{ Malo. q. 10. art. 3. ad 3. } tur. Videtur, quod detractio sit grauius peccatum, quam susurratio. Peccata enim oris consistunt in hoc, quod aliquis mala dicit. Sed detractor dicit de proximo ea quae sunt mala simpliciter, quia ex talibus oritur infamia, vel diminuitur fama. Susurro autem non curat dicere nisi mala apparentia, quae scilicet displiceant audienti, ergo grauius peccatum est detractio, quam susurratio.