AD Secundum sic procedi{ Malo. q. 10. art. 3. ad 3. } tur. Videtur, quòd detractio sit grauius peccatum, quàm susurratio. Peccata enim oris consistunt in hoc, quòd aliquis mala dicit. Sed detractor dicit de proximo ea quæ sunt mala simpliciter, quia ex talibus oritur infamia, vel diminuitur fama. Susurro autem non curat dicere nisi mala apparentia, quæ scilicet displiceant audienti, ergo grauius peccatum est detractio, quàm susurratio.