¶ 2 Præterea. Quicunque aufert alicui famam, aufert ei non solùm vnum amicum, sed multos: quia intellectus vniuscuiusq; refugit amicitiam infamium personarum. Vnde contra quendam dicitur. 2. Paralipomenon. 19. "His qui oderunt Dominum, amicitia iungeris." Susurratio autem aufert vnum solum amicum. Grauius ergo peccatum est detractio, quàm susurratio.