ΒΆ 3 Praeterea. Iacobi. 4. dicitur, "Qui detrahit fratri suo, detrahit legi", & per consequens Deo qui est legislator. Et sic peccatum detractionis videtur esse peccatum in Deum , quod est grauissimum, vt supra habitum + { q. 20. art. & 1. 2. q. 73. art. 3. & 6. } est. Peccatum autem susurrationis est in proximum, ergo peccatum detractionis est grauius quam peccatum susurrationis.