RESPONDEO dicendum, quod sicut supra dictum + { Art. 3. & 1. 2. q. 73. art. 8. } est, peccatum in proximum tanto est grauius, quanto per ipsum maius nocumentum proximo infertur. Nocumentum autem tanto maius est, quanto maius est bonum quod tollitur. Inter caetera vero exteriora bona praeeminet amicus: quia sine amicis nullus viuere posset, vt patet per Philosophum in + { Li. 8. Eth. capit. 1. in prin. to. 3. } 8. Ethicor. Vnde dicitur Eccles. 6. "Amico fideli nulla est comparatio ": fama autem ipsa quae per detractionem tollitur, ad hoc maxime necessaria est, vt homo idoneus ad amicitiam habeatur. Et ideo susurratio est maius peccatum, quam detractio, & etiam quam contumelia: quia amicus est melior, quam honor: & amari, quam honorari: vt in 8. Ethic. Philosophus dicit.{ Li. 8. c. 8. tom. 5. }