RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà dictum † { Art. 3. & 1. 2. q. 73. art. 8. } est, peccatum in proximum tanto est grauius, quanto per ipsum maius nocumentũ proximo infertur. Nocumẽ tum autem tanto maius est, quanto maius est bonũ quod tollitur. Inter cætera verò exteriora bona præeminet amicus: quia sine amicis nullus viuere posset, vt patet per Philosophum in † { Li. 8. Eth. capit. 1. in prin. to. 3. } 8. Ethicor. Vnde dicitur Eccles. 6. "Amico fideli nulla est cō paratio ": fama autem ipsa quæ per detractionem tollitur, ad hoc maximè necessaria est, vt homo idoneus ad amicitiam habeatur. Et ideo susurratio est maius peccatum, quàm detractio, & etiam quàm contumelia: quia amicus est melior, quàm honor: & amari, quàm honorari: vt in 8. Ethic. Philosophus dicit.{ Li. 8. c. 8. tom. 5. }