AD tertium dicendum , quod ille qui detrahit fratri, intantum videtur detrahere legi, inquantum contemnit praeceptum de dilectione proximi: contra quod directius agit qui amicitiam disrumpere nititur. Vnde hoc peccatum maxime contra Deum est: quia Deus dilectio est, vt dicitur 1. Ioan. 4. Et propter hoc dicitur Prouerb. 6. "Sex sunt quae odit Dominus, & septimum detestatur anima eius": & hoc septimum ponit: eum qui "seminat inter fratres discordiam ".