ARTICVLVS II. Vtrũ Vtrum detractio sit grauius peccatum, quàm susurratio.

Source
AD Secundum sic procedi
Malo. q. 10. art. 3. ad 3.
tur. Videtur, quòd detractio sit grauius peccatum, quàm susurratio. Peccata enim oris consistunt in hoc, quòd aliquis mala dicit. Sed detractor dicit de proximo ea quæ sunt mala simpliciter, quia ex talibus oritur infamia, vel diminuitur fama. Susurro autem non curat dicere nisi mala apparentia, quæ scilicet displiceant audienti, ergo grauius peccatum est detractio, quàm susurratio.
¶ 2 Præterea. Quicunque aufert alicui famam, aufert ei non solùm vnum amicum, sed multos: quia intellectus vniuscuiusq; vniusvcuiusque refugit amicitiam infamium personarum. Vnde contra quendam dicitur. 2. Paralipomenon. 19. His qui oderunt Dominum, amicitia iungeris. Susurratio autem aufert vnum solum amicum. Grauius ergo peccatum | est detractio, quàm susurratio.
¶ 3 Præterea. Iacobi. 4. dicitur, Qui detrahit fratri suo, detrahit legi, & per consequens Deo qui est legislator. Et sic peccatum detractionis videtur esse peccatum in Deũ Deum , quod est grauissimum, vt suprà habitum
est. Peccatum autem susurrationis est in proximum, ergo peccatum detractionis est grauius quā quam peccatum susurrationis.
SED cōtra contra est, quod dicitur Eccles. 5. Denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium & inimicitia & contumelia.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà dictum
est, peccatum in proximum tanto est grauius, quanto per ipsum maius nocumentũ nocumentum proximo infertur. Nocumẽ tum Nocumentum autem tanto maius est, quanto maius est bonũ bonum quod tollitur. Inter cætera verò exteriora bona præeminet amicus: quia sine amicis nullus viuere posset, vt patet per Philosophum in
8. Ethicor. Vnde dicitur Eccles. 6. Amico fideli nulla est cō paratio comparatio : fama autem ipsa quæ per detractionem tollitur, ad hoc maximè necessaria est, vt homo idoneus ad amicitiam habeatur. Et ideo susurratio est maius peccatum, quàm detractio, & etiam quàm contumelia: quia amicus est melior, quàm honor: & amari, quàm honorari: vt in 8. Ethic. Philosophus dicit.
Li. 8. c. 8. tom. 5.
AD primum ergo dicendum, quod species & grauitas peccati magis attenditur ex fine, quàm ex materiali obiecto. Et ideo ratione finis susurratio est grauior: quanuis etiam de tractor quandoque peiora dicat.
AD secundum dicendum, quòd fama est dispositio ad amicitiam, & infamia ad inimicitiam. Dispositio autem deficit ab eo ad quod disponit: & ideo ille qui operatur ad aliquid, quod est dispositio ad inimicitiam, minus peccat, quàm ille qui directè operatur ad inimicitiam inducendam.
AD tertium dicẽdum dicendum , quòd ille qui detrahit fratri, intantum videtur detrahere legi, inquantum contemnit præceptũ præceptum de dilectione proximi: cōtra contra quod directiùs agit qui amicitiam disrumpere nititur. Vnde hoc peccatum maximè contra Deum est: quia Deus dilectio est, vt dicitur 1. Ioan. 4. Et propter hoc dicitur Prouerb. 6. Sex sunt quæ odit Dominus, & septimũ septimum detestatur anima eius: & hoc septimũ septimum ponit: eum qui seminat inter fratres discordiā discordiam .
¶ Conclusio est affirmatiua.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

CIrca istum articulum primo notandũ notandum est, quòd susurratio non solum excedit contumeliam, verum etiā etiam detractionem: nam peccatum in proximũ proximum tanto est grauius, quanto nocumentũ nocumentum illatum est grauius. Sed vitium susurrationis infert maius nocumentum, ergo. Minor probatur. Nam per contumeliam destruitur honor, per detractionem fama, per susurrationem vero dirimitur amicitia quæ maius bonũ bonum est: ergo grauius peccatum est. Et confirmatur. Nam totum detrimentum quod infertur per detractionem infertur per susurrationem, & vltra hoc dirimit amicitiam: ergo grauius peccatum est susurratio. Secundò probatur hoc. Amicitia est maxima omnium virtutũ virtutum , vel aliquid virtute excellentius, quod dicit D. Tho. sup. quæst. 23. art. 3. ad primum. sed fama non est tantum bonum sicuti virtus, imo sequitur | virtutem sicuti vmbra corpus: ergo iniuria quæ destruit amicitiam qualis est susurratio, grauior iniuria est quam quæ destruit famam. Ex his infertur, quòd vitium susurrationis sit peccatum mortale ex genere suo. Nam dat graue damnum proximo. Verum est, quòd susurratio est duplex: alia formalis, alia vero materialis: sicuti diximus de contumelia.
Contra istud corollarium est argumentum. In beneficijs gratuitis nulla fit iniuria, sed amicitia est beneficiũ beneficium gratuitum, ergo. Ad hoc argumentum primo respondetur, quòd in beneficijs gratuitis iam habitis, locum habet iniuria, amicitia vero est beneficium gratuitum iam habitum. Secundò respōdetur respondetur , quòd in beneficijs gratuitis, etiam si non habeantur, locum habet iniuria, si auferantur per fraudem & dolum: vt patet in impediente eleemosynam per fraudem & dolũ dolum . Per susurrationem vero aufertur amicitia per fraudem & dolum.
Loading...