CIrca istum articulum primo notandũ est, quòd susurratio non solum excedit contumeliam, verum etiā detractionem: nā peccatum in proximũ tanto est grauius, quanto nocumentũ illatum est grauius. Sed vitium susurrationis infert maius nocumentum, ergo. Minor probatur. Nam per contumeliam destruitur honor, per detractionem fama, per susurrationem vero dirimitur amicitia quæ maius bonũ est: ergo grauius peccatum est. Et confirmatur. Nam totum detrimentum quod infertur per detractionem infertur per susurrationem, & vltra hoc dirimit amicitiam: ergo grauius peccatum est susurratio. Secundò probatur hoc. Amicitia est maxima omnium virtutũ , vel aliquid virtute excellentius, quod dicit D. Tho. sup. quæst. 23. art. 3. ad primum. sed fama non est tantum bonum sicuti virtus, imo sequitur virtutem sicuti vmbra corpus: ergo iniuria quæ destruit amicitiam qualis est susurratio, grauior iniuria est quam quæ destruit famam. Ex his infertur, quòd vitium susurrationis sit peccatum mortale ex genere suo. Nam dat graue damnum proximo. Verum est, quòd susurratio est duplex: alia formalis, alia vero materialis: sicuti diximus de contumelia.