Contra istud corollarium est argumentum. In beneficijs gratuitis nulla fit iniuria, sed amicitia est beneficium gratuitum, ergo. Ad hoc argumentum primo respondetur, quod in beneficijs gratuitis iam habitis, locum habet iniuria, amicitia vero est beneficium gratuitum iam habitum. Secundo respondetur , quod in beneficijs gratuitis, etiam si non habeantur, locum habet iniuria, si auferantur per fraudem & dolum: vt patet in impediente eleemosynam per fraudem & dolum . Per susurrationem vero aufertur amicitia per fraudem & dolum.