Contra istud corollarium est argumentum. In beneficijs gratuitis nulla fit iniuria, sed amicitia est beneficiũ gratuitum, ergo. Ad hoc argumentum primo respondetur, quòd in beneficijs gratuitis iam habitis, locum habet iniuria, amicitia vero est beneficium gratuitum iam habitum. Secundò respōdetur , quòd in beneficijs gratuitis, etiam si non habeantur, locum habet iniuria, si auferantur per fraudem & dolum: vt patet in impediente eleemosynam per fraudem & dolũ . Per susurrationem vero aufertur amicitia per fraudem & dolum.