COMMENTARIVS. CIrca istum articulum primo notandum est, quod susurratio non solum excedit contumeliam, verum etiam detractionem: nam peccatum in proximum tanto est grauius, quanto nocumentum illatum est grauius. Sed vitium susurrationis infert maius nocumentum, ergo. Minor probatur. Nam per contumeliam destruitur honor, per detractionem fama, per susurrationem vero dirimitur amicitia quae maius bonum est: ergo grauius peccatum est. Et confirmatur. Nam totum detrimentum quod infertur per detractionem infertur per susurrationem, & vltra hoc dirimit amicitiam: ergo grauius peccatum est susurratio. Secundo probatur hoc. Amicitia est maxima omnium virtutum , vel aliquid virtute excellentius, quod dicit D. Tho. sup. quaest. 23. art. 3. ad primum. sed fama non est tantum bonum sicuti virtus, imo sequitur virtutem sicuti vmbra corpus: ergo iniuria quae destruit amicitiam qualis est susurratio, grauior iniuria est quam quae destruit famam. Ex his infertur, quod vitium susurrationis sit peccatum mortale ex genere suo. Nam dat graue damnum proximo. Verum est, quod susurratio est duplex: alia formalis, alia vero materialis: sicuti diximus de contumelia. Contra istud corollarium est argumentum. In beneficijs gratuitis nulla fit iniuria, sed amicitia est beneficium gratuitum, ergo. Ad hoc argumentum primo respondetur, quod in beneficijs gratuitis iam habitis, locum habet iniuria, amicitia vero est beneficium gratuitum iam habitum. Secundo respondetur , quod in beneficijs gratuitis, etiam si non habeantur, locum habet iniuria, si auferantur per fraudem & dolum: vt patet in impediente eleemosynam per fraudem & dolum . Per susurrationem vero aufertur amicitia per fraudem & dolum.